| Atque haec quidem vestra Lucili; qualia vero * est, | 1.25.1 |
| ab ultimo repetam superiorum. Thales enim Milesius, | |
| qui primus de talibus rebus quaesivit, aquam dixit | |
| esse initium rerum, deum autem eam mentem quae | |
| ex aqua cuncta fingeret: si dei possunt esse sine sensu; | 5 |
| et mentem cur aquae adiunxit, si ipsa mens constare | |
| potest vacans corpore? Anaximandri autem opinio est | |
| nativos esse deos longis intervallis orientis occiden- | |
| tisque, eosque innumerabilis esse mundos. sed nos | |
| deum nisi sempiternum intellegere qui possumus? Post | 26.1 |
| Anaximenes aera deum statuit, eumque gigni esseque | |
| inmensum et infinitum et semper in motu: quasi aut | |
| aer sine ulla forma deus esse possit, cum praesertim | |
| deum non modo aliqua sed pulcherrima specie deceat | 5 |
| esse, aut non omne quod ortum sit mortalitas conse- | |
| quatur. Inde Anaxagoras, qui accepit ab Anaximene | |
| disciplinam, primus omnium rerum discriptionem et | |
| modum mentis infinitae vi ac ratione dissignari et con- | |
| fici voluit. in quo non vidit neque motum sensu iunc- | 10 |
| tum et [in] continentem infinito ullum esse posse, ne- | |
| que sensum omnino quo non ipsa natura pulsa sentiret. | |
| deinde si mentem istam quasi animal aliquod voluit | |
| esse, erit aliquid interius ex quo illud animal nominetur; | |
| quid autem interius mente: cingatur igitur corpore ex- | 15 |
| terno; quod quoniam non placet, aperta simplexque | 27.1 |
| mens nulla re adiuncta, quae sentire possit, fugere in- | |
| tellegentiae nostrae vim et notionem videtur. Crotoni- | |
| ates autem Alcmaeo, qui soli et lunae reliquisque si- | |
| deribus animoque praeterea divinitatem dedit, non sen- | 5 |
| sit sese mortalibus rebus inmortalitatem dare. Nam | |
| Pythagoras, qui censuit animum esse per naturam re- | |
| rum omnem intentum et commeantem, ex quo nostri | |
| animi carperentur, non vidit distractione humanorum | |
| animorum discerpi et lacerari deum, et cum miseri | 10 |
| animi essent, quod plerisque contingeret, tum dei par- | |
| tem esse miseram, quod fieri non potest. cur autem | 28.1 |
| quicquam ignoraret animus hominis, si esset deus? quo | |
| modo porro deus iste, si nihil esset nisi animus, aut | |
| infixus aut infusus esset in mundo? Tum Xenophanes, | |
| qui mente adiuncta omne praeterea, quod esset infini- | 5 |
| tum, deum voluit esse, de ipsa mente item reprehende- | |
| tur ut ceteri, de infinitate autem vehementius, in qua | |
| nihil neque sentiens neque coniunctum potest esse. | |
| Nam Parmenides quidem commenticium quiddam: co- | |
| ronae similem efficit (στεφάνην appellat) continentem | 10 |
| ardorum lucis orbem, qui cingit caelum, quem appel- | |
| lat deum; in quo neque figuram divinam neque sen- | |
| sum quisquam suspicari potest. multaque eiusdem | |
| monstra, quippe qui bellum qui discordiam qui cupidi- | |
| tatem ceteraque generis eiusdem ad deum revocet, quae | 15 |
| vel morbo vel somno vel oblivione vel vetustate de- | |
| lentur; eademque de sideribus, quae reprehensa in alio | |
| iam in hoc omittantur. Empedocles autem multa alia | 29.1 |
| peccans in deorum opinione turpissume labitur. quat- | |
| tuor enim naturas, ex quibus omnia constare censet, | |
| divinas esse vult; quas et nasci et extingui perspicuum | |
| est et sensu omni carere. Nec vero Protagoras, qui | 5 |
| sese negat omnino de deis habere quod liqueat, sint | |
| non sint qualesve sint, quicquam videtur de natura | |
| deorum suspicari. Quid Democritus, qui tum imagines | |
| eorumque circumitus in deorum numero refert, tum | |
| illam naturam quae imagines fundat ac mittat, tum | 10 |
| sententiam intellegentiamque nostram, nonne in maximo | |
| errore versatur? cum idem omnino, quia nihil semper | |
| suo statu maneat, neget esse quicquam sempiternum, | |
| nonne deum omnino ita tollit, ut nullam opinionem | |
| eius reliquam faciat? Quid aer, quo Diogenes Apol- | 15 |
| loniates utitur deo, quem sensum habere potest aut | |
| quam formam dei? Iam de Platonis inconstantia lon- | 30.1 |
| gum est dicere, qui in Timaeo patrem huius mundi | |
| nominari neget posse, in Legum autem libris quid sit | |
| omnino deus anquiri oportere non censeat. quod vero | |
| sine corpore ullo deum vult esse (ut Graeci dicunt | 5 |
| ἀσώματον), id quale esse possit intellegi non potest: | |
| careat enim sensu necesse est, careat etiam prudentia, | |
| careat voluptate; quae omnia una cum deorum no- | |
| tione conprehendimus. idem et in Timaeo dicit et in | |
| Legibus et mundum deum esse et caelum et astra et | 10 |
| terram et animos et eos quos maiorum institutis ac- | |
| cepimus. quae et per se sunt falsa perspicue et inter | |
| se vehementer repugnantia. Atque etiam Xenophon | 31.1 |
| paucioribus verbis eadem fere peccat; facit enim in his | |
| quae a Socrate dicta rettulit Socratem disputantem for- | |
| mam dei quaeri non oportere, eundemque et solem et | |
| animum deum dicere, et modo unum tum autem plu- | 5 |
| res deos; quae sunt isdem in erratis fere quibus ea | |
| quae de Platone dicimus. Atque etiam Antisthenes in | 32.1 |
| eo libro qui physicus inscribitur popularis deos multos | |
| naturalem unum esse dicens tollit vim et naturam | |
| deorum. Nec multo secus Speusippus Platonem avun- | |
| culum subsequens et vim quandam dicens, qua omnia | 5 |
| regantur, eamque animalem, evellere ex animis conatur | |
| cognitionem deorum. Aristotelesque in tertio de philo- | 33.1 |
| sophia libro multa turbat a magistro suo Platone dis- | |
| sentiens; modo enim menti tribuit omnem divinitatem, | |
| modo mundum ipsum deum dicit esse, modo alium | |
| quendam praeficit mundo eique eas partis tribuit ut | 5 |
| replicatione quadam mundi motum regat atque tueatur, | |
| tum caeli ardorem deum dicit esse non intellegens | |
| caelum mundi esse partem, quem alio loco ipse desig- | |
| narit deum. quo modo autem caeli divinus ille sensus | |
| in celeritate tanta conservari potest? ubi deinde illi | 10 |
| tot dii, si numeramus etiam caelum deum? cum autem | |
| sine corpore idem vult esse deum, omni illum sensu | |
| privat, etiam prudentia. quo porro modo mundus mo- | |
| veri carens corpore aut quo modo semper se movens | |
| esse quietus et beatus potest? Nec vero eius condisci- | 34.1 |
| pulus Xenocrates in hoc genere prudentior est, cuius | |
| in libris qui sunt de natura deorum nulla species divina | |
| describitur; deos enim octo esse dicit, quinque eos qui | |
| in stellis vagis nominantur, unum qui ex omnibus si- | 5 |
| deribus quae infixa caelo sint ex dispersis quasi mem- | |
| bris simplex sit putandus deus, septimum solem ad- | |
| iungit octavamque lunam; qui quo sensu beati esse | |
| possint intellegi non potest. Ex eadem Platonis schola | |
| Ponticus Heraclides puerilibus fabulis refersit libros, | 10 |
| et tamen modo mundum tum mentem divinam esse pu- | |
| tat, errantibus etiam stellis divinitatem tribuit sensu- | |
| que deum privat et eius formam mutabilem esse vult, | |
| eodemque in libro rursus terram et caelum refert in | |
| deos. Nec vero Theophrasti inconstantia ferenda est; | 35.1 |
| modo enim menti divinum tribuit principatum modo | |
| caelo, tum autem signis sideribusque caelestibus. Nec | |
| audiendus eius auditor Strato is qui physicus appel- | |
| latur, qui omnem vim divinam in natura sitam esse | 5 |
| censet, quae causas gignendi augendi minuendi habeat | |
| sed careat omni et sensu et figura. Zeno autem, ut iam | 36.1 |
| ad vestros Balbe veniam, naturalem legem divinam | |
| esse censet, eamque vim obtinere recta imperantem | |
| prohibentemque contraria. quam legem quo modo ef- | |
| ficiat animantem intellegere non possumus; deum au- | 5 |
| tem animantem certe volumus esse. atque hic idem | |
| alio loco aethera deum dicit: si intellegi potest nihil | |
| sentiens deus, qui numquam nobis occurrit neque in | |
| precibus neque in optatis neque in votis. aliis autem | |
| libris rationem quandam per omnium naturam rerum | 10 |
| pertinentem vi divina esse adfectam putat. idem astris | |
| hoc idem tribuit, tum annis mensibus annorumque mu- | |
| tationibus. cum vero Hesiodi Theogoniam id est origi- | |
| nem deorum interpretatur, tollit omnino usitatas per- | |
| ceptasque cognitiones deorum; neque enim Iovem ne- | 15 |
| que Iunonem neque Vestam neque quemquam qui ita | |
| appelletur in deorum habet numero, sed rebus inanimis | |
| atque mutis per quandam significationem haec docet | |
| tributa nomina. Cuius discipuli Aristonis non minus | 37.1 |
| magno in errore sententiast, qui neque formam dei in- | |
| tellegi posse censeat neque in dis sensum esse dicat | |
| dubitetque omnino deus animans necne sit. Cleanthes | |
| autem, qui Zenonem audivit una cum eo quem proxime | 5 |
| nominavi, tum ipsum mundum deum dicit esse, tum to- | |
| tius naturae menti atque animo tribuit hoc nomen, tum | |
| ultimum et altissimum atque undique circumfusum et | |
| extremum omnia cingentem atque conplexum ardorem, | |
| qui aether nominetur, certissimum deum iudicat; idem- | 10 |
| que quasi delirans in his libris quos scripsit contra vo- | |
| luptatem tum fingit formam quandam et speciem deo- | |
| rum, tum divinitatem omnem tribuit astris, tum nihil | |
| ratione censet esse divinius. ita fit ut deus ille, quem | |
| mente noscimus atque in animi notione tamquam in | 15 |
| vestigio volumus reponere, nusquam prorsus appareat. | |
| At Persaeus eiusdem Zenonis auditor eos esse habitos | 38.1 |
| deos a quibus aliqua magna utilitas ad vitae cultum | |
| esset inventa, ipsasque res utiles et salutares deorum | |
| esse vocabulis nuncupatas, ut ne hoc quidem diceret, | |
| illa inventa esse deorum, sed ipsa divina; quo quid | 5 |
| absurdius quam aut res sordidas atque deformis deo- | |
| rum honore adficere aut homines iam morte deletos | |
| reponere in deos, quorum omnis cultus esset futurus in | |
| luctu. Iam vero Chrysippus, qui Stoicorum somniorum | 39.1 |
| vaferrumus habetur interpres, magnam turbam con- | |
| gregat ignotorum deorum, atque ita ignotorum ut eos | |
| ne coniectura quidem informare possimus, cum mens | |
| nostra quidvis videatur cogitatione posse depingere. | 5 |
| ait enim vim divinam in ratione esse positam et in uni- | |
| versae naturae animo atque mente, ipsumque mundum | |
| deum dicit esse et eius animi fusionem universam, tum | |
| eius ipsius principatum qui in mente et ratione verse- | |
| tur, communemque rerum naturam universam atque | 10 |
| omnia continentem, tum fatalem †umbram et necessita- | |
| tem rerum futurarum, ignem praeterea et eum quem | |
| ante dixi aethera, tum ea quae natura fluerent atque | |
| manarent, ut et aquam et terram et aera, solem lunam | |
| sidera universitatemque rerum qua omnia contineren- | 15 |
| tur, atque etiam homines eos qui inmortalitatem essent | |
| consecuti. idemque disputat aethera esse eum quem | 40.1 |
| homines Iovem appellarent, quique aer per maria ma- | |
| naret eum esse Neptunum, terramque eam esse quae | |
| Ceres diceretur, similique ratione persequitur vocabula | |
| reliquorum deorum. idemque etiam legis perpetuae et | 5 |
| aeternae vim, quae quasi dux vitae et magistra officio- | |
| rum sit, Iovem dicit esse, eandemque fatalem necessi- | |
| tatem appellat sempiternam rerum futurarum veri- | |
| tatem; quorum nihil tale est ut in eo vis divina inesse | |
| videatur. et haec quidem in primo libro de natura deo- | 41.1 |
| rum; in secundo autem volt Orphei Musaei Hesiodi | |
| Homerique fabellas accommodare ad ea quae ipse | |
| primo libro de deis inmortalibus dixerit, ut etiam ve- | |
| terrimi poetae, qui haec ne suspicati quidem sint, Stoici | 5 |
| fuisse videantur. Quem Diogenes Babylonius conse- | |
| quens in eo libro qui inscribitur de Minerva partum | |
| Iovis ortumque virginis ad physiologiam traducens | |
| deiungit a fabula. |