| Exposui fere non philosophorum iudicia sed deliran- | 1.42.1 |
| tium somnia. Nec enim multo absurdiora sunt ea quae | |
| poetarum vocibus fusa ipsa suavitate nocuerunt, qui | |
| et ira inflammatos et libidine furentis induxerunt deos | |
| feceruntque ut eorum bella proelia pugnas vulnera | 5 |
| videremus, odia praeterea discidia discordias, ortus | |
| interitus, querellas lamentationes, effusas in omni in- | |
| temperantia libidines, adulteria vincula, cum humano | |
| genere concubitus mortalisque ex inmortali procreatos. | |
| Cum poetarum autem errore coniungere licet por- | 43.1 |
| tenta magorum Aegyptiorumque in eodem genere de- | |
| mentiam, tum etiam vulgi opiniones, quae in maxima | |
| inconstantia veritatis ignoratione versantur. | |
| Ea qui consideret quam inconsulte ac temere dican- | 5 |
| tur, venerari Epicurum et in eorum ipsorum numero | |
| de quibus haec quaestio est habere debeat. Solus enim | |
| vidit primum esse deos, quod in omnium animis eorum | |
| notionem inpressisset ipsa natura. quae est enim gens | |
| aut quod genus hominum quod non habeat sine doc- | 10 |
| trina anticipationem quandam deorum, quam appel- | |
| lat πρόλημψιν Epicurus id est anteceptam animo rei | |
| quandam informationem, sine qua nec intellegi quic- | |
| quam nec quaeri nec disputari potest. quoius rationis | |
| vim atque utilitatem ex illo caelesti Epicuri de regula | 15 |
| et iudicio volumine accepimus. quod igitur fundamen- | 44.1 |
| tum huius quaestionis est, id praeclare iactum videtis. | |
| cum enim non instituto aliquo aut more aut lege sit | |
| opinio constituta maneatque ad unum omnium firma | |
| consensio, intellegi necesse est esse deos, quoniam in- | 5 |
| sitas eorum vel potius innatas cognitiones habemus; de | |
| quo autem omnium natura consentit, id verum esse | |
| necesse est; esse igitur deos confitendum est. Quod | |
| quoniam fere constat inter omnis non philosophos so- | |
| lum sed etiam indoctos, fatemur constare illud etiam, | 10 |
| hanc nos habere sive anticipationem, ut ante dixi, sive | |
| praenotionem deorum (sunt enim rebus novis nova | |
| ponenda nomina, ut Epicurus ipse πρόληψιν appel- | |
| lavit, quam antea nemo eo verbo nominarat)—hanc | 45.1 |
| igitur habemus, ut deos beatos et inmortales putemus. | |
| quae enim nobis natura informationem ipsorum deo- | |
| rum dedit, eadem insculpsit in mentibus ut eos aeter- | |
| nos et beatos haberemus. Quod si ita est, vere exposita | 5 |
| illa sententia est ab Epicuro, quod beatum aeternum- | |
| que sit id nec habere ipsum negotii quicquam nec | |
| exhibere alteri, itaque neque ira neque gratia teneri, | |
| quod quae talia essent inbecilla essent omnia. |