Et quaerere a nobis Balbe soletis quae vita deorum
|
1.50.9
|
sit quaeque ab is degatur aetas. ea videlicet qua nihil
|
51.1
|
beatius nihil omnibus bonis affluentius cogitari po-
|
|
test. nihil enim agit, nullis occupationibus est inplica-
|
|
tus, nulla opera molitur, sua sapientia et virtute gau-
|
|
det, habet exploratum fore se semper cum in maximis
|
5
|
tum in aeternis voluptatibus. Hunc deum rite beatum
|
52.1
|
dixerimus, vestrum vero laboriosissimum. sive enim
|
|
ipse mundus deus est, quid potest esse minus quietum
|
|
quam nullo puncto temporis intermisso versari circum
|
|
axem caeli admirabili celeritate: nisi quietum autem
|
5
|
nihil beatum est; sive in ipso mundo deus inest ali-
|
|
quis, qui regat qui gubernet qui cursus astrorum mu-
|
|
tationes temporum rerum vicissitudines ordinesque
|
|
conservet, terras et maria contemplans hominum com-
|
|
moda vitasque tueatur, ne ille est inplicatus molestis
|
10
|
negotiis et operosis. nos autem beatam vitam in animi
|
53.1
|
securitate et in omnium vacatione munerum ponimus.
|
|
docuit enim nos idem qui cetera, natura effectum esse
|
|
mundum, nihil opus fuisse fabrica, tamque eam rem
|
|
esse facilem, quam vos effici negetis sine divina posse
|
5
|
sollertia, ut innumerabiles natura mundos effectura sit
|
|
efficiat effecerit. quod quia quem ad modum natura
|
|
efficere sine aliqua mente possit non videtis, ut tra-
|
|
gici poetae cum explicare argumenti exitum non po-
|
|
testis confugitis ad deum. cuius operam profecto non
|
54.1
|
desideraretis, si inmensam et interminatam in omnis
|
|
partis magnitudinem regionum videretis, in quam se
|
|
iniciens animus et intendens ita late longeque peregri-
|
|
natur, ut nullam tamen oram ultimi videat in qua pos-
|
5
|
sit insistere. in hac igitur inmensitate latitudinum lon-
|
|
gitudinum altitudinum infinita vis innumerabilium vo-
|
|
litat atomorum, quae interiecto inani cohaerescunt ta-
|
|
men inter se et aliae alias adprehendentes continuan-
|
|
tur; ex quo efficiuntur eae rerum formae et figurae,
|
10
|
quas vos effici posse sine follibus et incudibus non
|
|
putatis. itaque inposuistis in cervicibus nostris sempi-
|
|
ternum dominum, quem dies et noctes timeremus. quis
|
|
enim non timeat omnia providentem et cogitantem et
|
|
animadvertentem et omnia ad se pertinere putantem
|
15
|
curiosum et plenum negotii deum? Hinc vobis extitit
|
55.1
|
primum illa fatalis necessitas, quam εἱμαρμένην dici-
|
|
tis, ut quicquid accidat id ex aeterna veritate causa-
|
|
rumque continuatione fluxisse dicatis. quanti autem
|
|
haec philosophia aestimandast, cui tamquam aniculis,
|
5
|
et his quidem indoctis, fato fieri videantur omnia. se-
|
|
quitur μαντικὴ vestra, quae Latine divinatio dicitur,
|
|
qua tanta inbueremur superstitione si vos audire vel-
|
|
lemus, ut haruspices augures harioli vates coniectores
|
|
nobis essent colendi. His terroribus ab Epicuro soluti
|
56.1
|
et in libertatem vindicati nec metuimus eos quos intel-
|
|
legimus nec sibi fingere ullam molestiam nec alteri
|
|
quaerere, et pie sancteque colimus naturam excellen-
|
|
tem atque praestantem.
|
5
|