| Scipio. Saepe numero admirari soleo cum hoc C. | 4.1 |
| Laelio cum ceterarum rerum tuam excellentem M. Cato | |
| perfectamque sapientiam, tum vel maxime, quod num- | |
| quam tibi senectutem gravem esse senserim quae ple- | |
| risque senibus sic odiosa est, ut onus se Aetna gravius | 5 |
| dicant sustinere. | |
| Cato. Rem haud sane difficilem Scipio et Laeli ad- | |
| mirari videmini. quibus enim nihil est in ipsis opis ad | |
| bene beateque vivendum, eis omnis aetas gravis est; | |
| qui autem omnia bona a se ipsi petunt, eis nihil malum | 10 |
| potest videri quod naturae necessitas adferat. quo in | |
| genere est in primis senectus; quam ut adipiscantur | |
| omnes optant, eandem accusant adepti; tanta est stul- | |
| titiae inconstantia atque perversitas. obrepere aiunt | |
| eam citius quam putavissent. primum quis coegit eos | 15 |
| falsum putare? qui enim citius adulescentiae senectus | |
| quam pueritiae adulescentia obrepit? deinde qui mi- | |
| nus gravis esset eis senectus, si octingentesimum an- | |
| num agerent quam si octogesimum? praeterita enim | |
| aetas quamvis longa cum effluxisset, nulla consolatio | 20 |
| permulcere posset stultam senectutem. quocirca si sa- | 5.1 |
| pientiam meam admirari soletis (quae utinam digna | |
| esset opinione vestra nostroque cognomine!), in hoc | |
| sumus sapientes, quod naturam optumam ducem tam- | |
| quam deum sequimur eique paremus; a qua non veri | 5 |
| simile est, cum ceterae partes aetatis bene discriptae | |
| sint, extremum actum tamquam ab inerti poeta esse | |
| neglectum. sed tamen necesse fuit esse aliquid extre- | |
| mum et tamquam in arborum bacis terraeque fructibus | |
| maturitate tempestiva quasi vietum et caducum, quod | 10 |
| ferundum est molliter sapienti. quid est enim aliud | |
| Gigantum modo bellare cum dis nisi naturae repugnare? |