| Lael. Atqui Cato gratissimum nobis, ut etiam pro | 6.1 |
| Scipione pollicear, feceris, si, quoniam speramus, vo- | |
| lumus quidem certe senes fieri, multo ante a te didi- | |
| cerimus quibus facillime rationibus ingravescentem | |
| aetatem ferre possimus. | 5 |
| Cato. Faciam vero Laeli, praesertim si utrique ve- | |
| strum, ut dicis, gratum futurum est. | |
| Lael. Volumus sane, nisi molestum est Cato, tam- | |
| quam longam aliquam viam confeceris quam nobis | |
| quoque ingrediundum sit, istuc quo pervenisti, videre | 10 |
| quale sit. | |
| Cato. Faciam, ut potero Laeli. saepe enim interfui | 7.1 |
| querelis aequalium meorum (pares autem vetere pro- | |
| verbio cum paribus facillime congregantur), quae C. | |
| Salinator, quae Sp. Albinus, homines consulares, nostri | |
| fere aequales, deplorare solebant, tum quod voluptati- | 5 |
| bus carerent, sine quibus vitam nullam putarent, tum | |
| quod spernerentur ab eis a quibus essent coli soliti. | |
| qui mihi non id videbantur accusare quod esset ac- | |
| cusandum. nam si id culpa senectutis accideret, eadem | |
| mihi usu venirent reliquisque omnibus maioribus na- | 10 |
| tu quorum ego multorum cognovi senectutem sine que- | |
| rela, qui se et libidinum vinculis laxatos esse non mo- | |
| leste ferrent nec a suis despicerentur. sed omnium | |
| istius modi querelarum in moribus est culpa, non in | |
| aetate. moderati enim et nec difficiles nec inhumani | 15 |
| senes tolerabilem senectutem agunt, inportunitas au- | |
| tem et inhumanitas omni aetati molesta est. | |
| Lael. Est, ut dicis, Cato; sed fortasse dixerit quis- | 8.1 |
| piam tibi propter opes et copias et dignitatem tuam | |
| tolerabiliorem senectutem videri, id autem non posse | |
| multis contingere. |