| Cato. Est istud quidem Laeli aliquid, sed nequa- | 8.5 |
| quam in isto sunt omnia. ut Themistocles fertur Seri- | |
| phio cuidam in iurgio respondisse, cum ille dixisset | |
| non eum sua, sed patriae gloria splendorem adsecutum: | |
| 'nec hercule', inquit, 'si ego Seriphius essem, nec tu si | |
| Atheniensis, clarus umquam fuisses.' quod eodem mo- | 10 |
| do de senectute dici potest. nec enim in summa inopia | |
| levis esse senectus potest ne sapienti quidem nec in- | |
| sipienti etiam in summa copia non gravis. aptissima | 9.1 |
| omnino sunt Scipio et Laeli arma senectutis artes exer- | |
| citationesque virtutum, quae in omni aetate cultae, cum | |
| diu multumque vixeris, mirificos efferunt fructus, non | |
| solum quia numquam deserunt ne extremo quidem | 5 |
| tempore aetatis (quamquam id quidem maximum est), | |
| verum etiam quia conscientia bene actae vitae mul- | |
| torumque bene factorum recordatio iucundissima est. | |
| ego Q. Maximum, eum qui Tarentum recepit, senem | 10.1 |
| adulescens ita dilexi ut aequalem; erat enim in illo | |
| viro comitate condita gravitas nec senectus mores mu- | |
| taverat; quamquam eum colere coepi non admodum | |
| grandem natu, sed tamen iam aetate provectum. anno | 5 |
| enim post consul primum fuerat quam ego natus sum, | |
| cumque eo quartum consule adulescentulus miles ad | |
| Capuam profectus sum quintoque anno post ad Ta- | |
| rentum quaestor, deinde quadriennio post factus sum | |
| †praetor, quem magistratum gessi consulibus Tudi- | 10 |
| tano et Cethego, cum quidem ille admodum senex | |
| suasor legis Cinciae de donis et muneribus fuit. | |
| hic et bella gerebat ut adulescens, cum plane gran- | |
| dis esset, et Hannibalem iuveniliter exultantem patien- | |
| tia sua molliebat; de quo praeclare familiaris noster | 15 |
| Ennius: | |
| 'Oenus homo nobis cunctando restituit rem. | |
| noenum rumores ponebat ante salutem. | |
| ergo postque magisque viri nunc gloria claret.' | |
| Tarentum vero qua vigilantia, quo consilio recepit! | 11.1 |
| cum quidem me audiente Salinatori, qui amisso oppi- | |
| do fugerat in arcem, glorianti atque ita dicenti: 'mea | |
| opera Q. Fabi Tarentum recepisti': 'certe', inquit ri- | |
| dens, 'nam nisi tu amisisses, numquam recepissem.' nec | 5 |
| vero in armis praestantior quam in toga; qui consul | |
| iterum Sp. Carvilio collega quiescente C. Flaminio tri- | |
| buno plebis quoad potuit restitit agrum Picentem et | |
| Gallicum viritim contra senatus auctoritatem dividenti; | |
| augurque cum esset, dicere ausus est optumis auspi- | 10 |
| ciis ea geri quae pro rei publicae salute gererentur; | |
| quae contra rem publicam ferrentur, contra auspicia | |
| ferri. multa in eo viro praeclara cognovi; sed nihil | 12.1 |
| admirabilius quam quo modo ille mortem filii tulit, | |
| clari viri et consularis. est in manibus laudatio, quam | |
| cum legimus quem philosophum non contemnimus? | |
| nec vero ille in luce modo atque in oculis civium | 5 |
| magnus, sed intus domique praestantior. qui sermo, | |
| quae praecepta, quanta notitia antiquitatis, scientia iu- | |
| ris augurii! multae etiam ut in homine Romano lit- | |
| terae; omnia memoria tenebat, non domestica solum, | |
| sed etiam externa bella. cuius sermone ita tum cupide | 10 |
| fruebar, quasi iam divinarem id quod evenit, illo ex- | 13.1 |
| tincto fore unde discerem neminem. quorsum igitur | |
| haec tam multa de Maximo? quia profecto videtis ne- | |
| fas esse dictu miseram fuisse talem senectutem. nec | |
| tamen omnes possunt esse Scipiones aut Maximi, ut | 5 |
| urbium expugnationes, ut pedestres navalesque pugnas, | |
| ut bella a se gesta, ut triumphos recordentur. est etiam | |
| quiete et pure atque eleganter actae aetatis placida ac | |
| lenis senectus, qualem accepimus Platonis, qui uno et | |
| octogesimo anno scribens est mortuus, qualem Isocra- | 10 |
| tis, qui eum librum qui Panathenaicus inscribitur, quar- | |
| to et nonagesimo anno scripsisse se dicit vixitque quin- | |
| quennium postea; cuius magister Leontinus Gorgias | |
| centum et septem complevit annos neque umquam in | |
| suo studio atque opere cessavit. qui, cum ex eo quaere- | 15 |
| retur cur tam diu vellet esse in vita: 'nihil habeo', in- | |
| quit, 'quod accusem senectutem.' praeclarum respon- | |
| sum et docto homine dignum. sua enim vitia insipientes | 14.1 |
| et suam culpam in senectutem conferunt; quod non | |
| faciebat is cuius modo mentionem feci, Ennius: | |
| 'Sicuti fortis equus spatio qui saepe supremo | |
| vicit Olympia, nunc senio confectus quiescit.' | 5 |
| equi fortis et victoris senectuti comparat suam. quem | |
| quidem probe meminisse potestis; anno enim undevi- | |
| censimo post eius mortem hi consules T. Flamininus | |
| et M'. Acilius facti sunt, ille autem Caepione et Phi- | |
| lippo iterum consulibus mortuus est, cum ego quinque | 10 |
| et sexaginta annos natus legem Voconiam magna voce | |
| et bonis lateribus suasissem. annos septuaginta natus | |
| (tot enim vixit Ennius) ita ferebat duo quae maxima | |
| putantur onera, paupertatem et senectutem, ut eis | |
| paene delectari videretur. | 15 |