| Etenim cum conplector animo, quattuor reperio cau- | 15.1 |
| sas, cur senectus misera videatur, unam quod avocet | |
| a rebus gerendis, alteram quod corpus faciat infirmius, | |
| tertiam quod privet fere omnibus voluptatibus, quar- | |
| tam quod haud procul absit a morte. earum si placet | 5 |
| causarum quanta quamque sit iusta una quaeque, vi- | |
| deamus. | |
| A rebus gerendis senectus abstrahit. quibus? an iis | |
| quae iuventute geruntur et viribus? nullaene igitur | |
| res sunt seniles quae vel infirmis corporibus animo | 10 |
| tamen administrentur? nihil ergo agebat Q. Maximus, | |
| nihil L. Paulus, pater tuus, socer optimi viri filii mei? | |
| ceteri senes, Fabricii Curii Coruncanii, cum rem pu- | |
| blicam consilio et auctoritate defendebant, nihil age- | |
| bant? ad Appi Claudi senectutem accedebat etiam ut | 16.1 |
| caecus esset; tamen is, cum sententia senatus inclinaret | |
| ad pacem cum Pyrrho foedusque faciendum, non dubi- | |
| tavit dicere illa quae versibus persecutus est Ennius: | |
| 'Quo vobis mentes, rectae quae stare solebant | 5 |
| antehac, dementes sese flexere viai?' | |
| ceteraque gravissime; notum enim vobis carmen est; | |
| et tamen ipsius Appi extat oratio. atque haec ille egit | |
| septimo decimo anno post alterum consulatum, cum | |
| inter duos consulatus anni decem interfuissent censor- | 10 |
| que ante superiorem consulatum fuisset; ex quo intel- | |
| legitur Pyrrhi bello grandem sane fuisse; et tamen | |
| sic a patribus accepimus. nihil igitur adferunt qui in | 17.1 |
| re gerunda versari senectutem negant, similesque sunt, | |
| ut si qui gubernatorem in navigando nihil agere dicant, | |
| cum alii malos scandant, alii per foros cursent, alii | |
| sentinam exhauriant, ille autem clavum tenens quietus | 5 |
| sedeat in puppi, non faciat ea quae iuvenes, at vero | |
| multo maiora et meliora faciat. non viribus aut ve- | |
| locitate aut celeritate corporum res magnae geruntur, | |
| sed consilio auctoritate sententia; quibus non modo | |
| non orbari, sed etiam augeri senectus solet. nisi forte | 18.1 |
| ego vobis, qui et miles et tribunus et legatus et consul | |
| versatus sum in vario genere bellorum, cessare nunc | |
| videor, cum bella non gero; at senatui quae sint ge- | |
| renda, praescribo et quo modo, Karthagini cum male | 5 |
| iam diu cogitanti bellum multo ante denuntio; de qua | |
| vereri non ante desinam quam illam excisam esse | |
| cognovero. quam palmam utinam di inmortales Sci- | 19.1 |
| pio tibi reservent, ut avi reliquias persequare! cuius | |
| a morte tertius hic et tricesimus annus est, sed me- | |
| moriam illius viri omnes excipient anni consequentes. | |
| anno ante me censorem mortuus est, novem annis post | 5 |
| meum consulatum, cum consul iterum me consule cre- | |
| atus esset. num igitur si ad centesimum annum vixis- | |
| set, senectutis eum suae paeniteret? nec enim excur- | |
| sione nec saltu nec eminus hastis aut comminus gla- | |
| diis uteretur, sed consilio ratione sententia. quae nisi | 10 |
| essent in senibus, non summum consilium maiores no- | |
| stri appellassent senatum. apud Lacedaemonios qui- | 20.1 |
| dem ii qui amplissimum magistratum gerunt, ut sunt | |
| sic etiam nominantur senes. quodsi legere aut audire | |
| voletis externa, maximas res publicas ab adulescenti- | |
| bus labefactatas, a senibus sustentatas et restitutas | 5 |
| reperietis. |