| 'Cedo quí vestram rem públicam tantam ámisistis | 20.7 |
| tám cito?' sic enim percontantibus in Naevi poetae | |
| Ludo respondentur et alia et hoc in primis: 'provénie- | |
| bant orátores noví, stulti adulescéntuli.' temeritas est | 10 |
| videlicet florentis aetatis, prudentia senescentis. | |
| At memoria minuitur. credo, nisi eam exerceas, aut | 21.1 |
| etiam si sis natura tardior. Themistocles omnium ci- | |
| vium perceperat nomina; num igitur censetis eum, cum | |
| aetate processisset, qui Aristides esset, Lysimachum | |
| salutare solitum? equidem non modo eos novi qui | 5 |
| sunt, sed eorum patres etiam et avos nec sepulcra le- | |
| gens vereor quod aiunt, ne memoriam perdam; his | |
| enim ipsis legendis in memoriam redeo mortuorum. | |
| nec vero quemquam senem audivi oblitum quo loco | |
| thesaurum obruisset; omnia quae curant meminerunt, | 10 |
| vadimonia constituta, qui sibi, cui ipsi debeant. quid? | 22.1 |
| iuris consulti, quid? pontifices, quid? augures, quid? | |
| philosophi senes quam multa meminerunt! manent in- | |
| genia senibus, modo permaneat studium et industria, | |
| neque ea solum in claris et honoratis viris, sed in vita | 5 |
| etiam privata et quieta. Sophocles ad summam se- | |
| nectutem tragoedias fecit; quod propter studium cum | |
| rem neglegere familiarem videretur, a filiis in iudi- | |
| cium vocatus est, ut quem ad modum nostro more male | |
| rem gerentibus patribus bonis interdici solet, sic illum | 10 |
| quasi desipientem a re familiari removerent iudices. | |
| tum senex dicitur eam fabulam quam in manibus habe- | |
| bat et proxime scripserat, Oedipum Coloneum, recitasse | |
| iudicibus quaesisseque num illud carmen desipientis | |
| videretur. quo recitato sententiis iudicum est liberatus. | 15 |
| num igitur hunc, num Homerum Hesiodum Simoni- | 23.1 |
| dem Stesichorum, num quos ante dixi, Isocraten Gor- | |
| gian, num philosophorum principes, Pythagoram De- | |
| mocritum, num Platonem, num Xenocraten, num postea | |
| Zenonem Cleanthem aut eum quem vos etiam vidistis | 5 |
| Romae, Diogenem Stoicum, coegit in suis studiis ob- | |
| mutescere senectus? an in omnibus his studiorum agi- | |
| tatio vitae aequalis fuit? age ut ista divina studia | |
| omittamus, possum nominare ex agro Sabino rusticos | |
| Romanos vicinos et familiares meos; quibus absenti- | 24.1 |
| bus numquam fere ulla in agro maiora opera fiunt, | |
| non serendis, non percipiendis, non condendis fructi- | |
| bus. quamquam in aliis minus hoc mirum est; nemo | |
| enim est tam senex qui se annum non putet posse vi- | 5 |
| vere; sed idem in eis elaborant quae sciunt nihil ad se | |
| omnino pertinere: 'serit arbores, quae alteri saeculo | |
| prosint', ut ait Statius noster in Synephebis. nec vero | 25.1 |
| dubitat agricola, quamvis sit senex, quaerenti cui serat, | |
| respondere: 'dis inmortalibus, qui me non accipere mo- | |
| do haec a maioribus voluerunt, sed etiam posteris pro- | |
| dere.' et melius Caecilius de sene alteri saeculo pro- | 5 |
| spiciente quam illud idem: | |
| 'Edepól senectus, sí nil quicquam aliúd viti | |
| adpórtes tecum, cum ádvenis, unum íd sat est, | |
| quod díu vivendo múlta quae non vólt, videt.' | |
| et multa fortasse quae volt! atque in ea quae non volt, | 10 |
| saepe etiam adulescentia incurrit. Illud vero idem Cae- | |
| cilius vitiosius: | |
| 'Tum equidem ín senecta hoc députo misérrimum, | |
| sentíre ea aetate éumpse esse odiosum álteri.' | |
| iucundum potius quam odiosum. ut enim adulescen- | 26.1 |
| tibus bona indole praeditis sapientes senes delectantur | |
| leviorque fit senectus eorum qui a iuventute coluntur | |
| et diliguntur, sic adulescentes senum praeceptis gau- | |
| dent quibus ad virtutum studia ducuntur; nec minus | 5 |
| intellego me vobis quam mihi vos esse iucundos. sed | |
| videtis ut senectus non modo languida atque iners non | |
| sit, verum etiam sit operosa et semper agens aliquid | |
| et moliens, tale scilicet quale cuiusque studium in su- | |
| periore vita fuit. quid? qui etiam addiscunt aliquid? | 10 |
| ut et Solonem versibus gloriantem videmus qui se co- | |
| tidie aliquid addiscentem dicit senem fieri, et ego feci, | |
| qui litteras Graecas senex didici; quas quidem sic avide | |
| arripui, quasi diuturnam sitim explere cupiens, ut ea | |
| ipsa mihi nota essent quibus me nunc exemplis uti | 15 |
| videtis. quod cum fecisse Socratem in fidibus audirem, | |
| vellem equidem etiam illud (discebant enim fidibus | |
| antiqui), sed in litteris certe elaboravi. |