| Nec nunc quidem vires desidero adulescentis (is enim | 27.1 |
| erat locus alter de vitiis senectutis), non plus quam | |
| adulescens tauri aut elephanti desiderabam. quod est, | |
| eo decet uti et quicquid agas, agere pro viribus. quae | |
| enim vox potest esse contemptior quam Milonis Cro- | 5 |
| toniatae? qui cum iam senex esset athletasque se exer- | |
| centes in curriculo videret, aspexisse lacertos suos di- | |
| citur inlacrimansque dixisse: 'at hi quidem mortui iam | |
| sunt.' non vero tam isti quam tu ipse nugator! neque | |
| enim ex te umquam es nobilitatus, sed ex lateribus | 10 |
| et lacertis tuis. nihil Sex. Aelius tale, nihil multis annis | |
| ante Ti. Coruncanius, nihil modo P. Crassus, a quibus | |
| iura civibus praescribebantur; quorum usque ad ex- | |
| tremum spiritum est provecta prudentia. orator metuo | 28.1 |
| ne languescat senectute; est enim munus eius non in- | |
| genii solum, sed laterum etiam et virium. omnino ca- | |
| norum illud in voce splendescit etiam nescio quo pacto | |
| in senectute, quod equidem adhuc non amisi, et videtis | 5 |
| annos; sed tamen est decorus senis sermo quietus et | |
| remissus facitque persaepe ipsa sibi audientiam diserti | |
| senis cocta et mitis oratio. quam si ipse exequi ne- | |
| queas, possis tamen Scipioni praecipere et Laelio. quid | |
| enim est iucundius senectute stipata studiis iuventutis? | 10 |
| an ne tales quidem vires senectuti relinquemus ut adu- | 29.1 |
| lescentes doceat, instituat, ad omne officii munus in- | |
| struat? quo quidem opere quid potest esse prae- | |
| clarius? mihi vero et Cn. et P. Scipiones et avi tui duo | |
| L. Aemilius et P. Africanus comitatu nobilium iuvenum | 5 |
| fortunati videbantur nec ulli bonarum artium magistri | |
| non beati putandi, quamvis consenuerint vires atque | |
| defecerint. etsi ipsa ista defectio virium adulescentiae | |
| vitiis efficitur saepius quam senectutis; libidinosa enim | |
| et intemperans adulescentia effetum corpus tradit se- | 10 |
| nectuti. Cyrus quidem apud Xenophontem eo sermone | 30.1 |
| quem moriens habuit, cum admodum senex esset, negat | |
| se umquam sensisse senectutem suam imbecilliorem | |
| factam quam adulescentia fuisset. ego L. Metellum | |
| memini puer, qui cum quadriennio post alterum con- | 5 |
| sulatum pontifex maximus factus esset, viginti et duos | |
| annos ei sacerdotio praefuit, ita bonis esse viribus ex- | |
| tremo tempore aetatis, ut adulescentiam non requi- | |
| reret. nihil necesse est mihi de me ipso dicere, quam- | |
| quam est id quidem senile aetatique nostrae concedi- | 10 |
| tur. videtisne ut apud Homerum saepissime Nestor de | 31.1 |
| virtutibus suis praedicet? iam enim tertiam aetatem | |
| hominum videbat nec erat ei verendum ne vera prae- | |
| dicans de se nimis videretur aut insolens aut loquax. | |
| etenim ut ait Homerus 'ex eius lingua melle dulcior | 5 |
| fluebat oratio', quam ad suavitatem nullis egebat cor- | |
| poris viribus. et tamen dux ille Graeciae nusquam | |
| optat ut Aiacis similes habeat decem, sed ut Nestoris; | |
| quod si sibi acciderit, non dubitat quin brevi sit Troia | |
| peritura. sed redeo ad me. quartum ago annum et | 32.1 |
| octogesimum; vellem equidem idem possem gloriari | |
| quod Cyrus, sed tamen hoc queo dicere, non me qui- | |
| dem iis esse viribus quibus aut miles bello Punico aut | |
| quaestor eodem bello aut consul in Hispania fuerim | 5 |
| aut quadriennio post, cum tribunus militaris depugnavi | |
| apud Thermopylas M'. Glabrione consule, sed tamen | |
| ut vos videtis non plane me enervavit, non adflixit se- | |
| nectus, non curia vires meas desiderat, non rostra, non | |
| amici, non clientes, non hospites. nec enim umquam | 10 |
| sum adsensus veteri illi laudatoque proverbio quod | |
| monet 'mature fieri senem, si diu velis senex esse.' | |
| ego vero me minus diu senem esse mallem quam esse | |
| senem ante quam essem. itaque nemo adhuc convenire | |
| me voluit cui fuerim occupatus. at minus habeo virium | 33.1 |
| quam vestrum utervis. ne vos quidem T. Ponti cen- | |
| turionis vires habetis; num idcirco est ille praestan- | |
| tior? moderatio modo virium adsit et tantum quan- | |
| tum potest quisque nitatur; ne ille non magno desi- | 5 |
| derio tenebitur virium. Olympiae per stadium ingres- | |
| sus esse Milo dicitur, cum humeris sustineret bovem. | |
| utrum igitur has corporis an Pythagorae tibi malis | |
| vires ingenii dari? denique isto bono utare, dum ad- | |
| sit, cum absit, ne requiras, nisi forte adulescentes | 10 |
| pueritiam, paulum aetate progressi adulescentiam de- | |
| bent requirere. cursus est certus aetatis et una via | |
| naturae eaque simplex suaque cuique parti aetatis | |
| tempestivitas est data, ut et infirmitas puerorum et | |
| ferocitas iuvenum et gravitas iam constantis aetatis | 15 |
| et senectutis maturitas naturale quiddam habeat, quod | |
| suo tempore percipi debeat. audire te arbitror Scipio, | 34.1 |
| hospes tuus avitus Masinissa quae faciat hodie nona- | |
| ginta natus annos; cum ingressus iter pedibus sit, in | |
| equum omnino non ascendere, cum autem equo, ex | |
| equo non descendere, nullo imbri, nullo frigore ad- | 5 |
| duci ut capite operto sit, summam esse in eo siccitatem | |
| corporis, itaque omnia exequi regis officia et munera. | |
| potest igitur exercitatio et temperantia etiam in se- | |
| nectute conservare aliquid pristini roboris. |