| Non sunt in senectute vires. ne postulantur quidem | 34.10 |
| vires a senectute. ergo et legibus et institutis vacat | |
| aetas nostra muneribus iis quae non possunt sine viri- | |
| bus sustineri. itaque non modo quod non possumus, | |
| sed ne quantum possumus quidem cogimur. at multi | 35.1 |
| ita sunt inbecilli senes ut nullum officii aut omnino | |
| vitae munus exsequi possint. at id quidem non pro- | |
| prium senectutis vitium est, sed commune valetudinis. | |
| quam fuit inbecillus P. Africani filius is qui te adop- | 5 |
| tavit, quam tenui aut nulla potius valetudine! quod | |
| ni ita fuisset, alterum illud extitisset lumen civitatis; | |
| ad paternam enim magnitudinem animi doctrina ube- | |
| rior accesserat. quid mirum igitur in senibus, si in- | |
| firmi sint aliquando, cum id ne adulescentes quidem | 10 |
| effugere possint? resistendum Laeli et Scipio senectuti | |
| est eiusque vitia diligentia compensanda sunt; pugnan- | |
| dum tamquam contra morbum sic contra senectutem, | |
| habenda ratio valetudinis, utendum exercitationibus | 36.1 |
| modicis, tantum cibi et potionis adhibendum ut refi- | |
| ciantur vires, non opprimantur. nec vero corpori solum | |
| subveniendum est, sed menti atque animo multo magis; | |
| nam haec quoque, nisi tamquam lumini oleum instilles, | 5 |
| extinguuntur senectute. et corpora quidem exercita- | |
| tionum defatigatione ingravescunt, animi autem se | |
| exercendo levantur. nam quos ait Caecilius 'comicos | |
| stultos senes', hos significat credulos obliviosos dis- | |
| solutos, quae vitia sunt non senectutis, sed inertis igna- | 10 |
| vae somniculosae senectutis. ut petulantia, ut lubido | |
| magis est adulescentium quam senum nec tamen om- | |
| nium adulescentium, sed non proborum, sic ista senilis | |
| stultitia quae deliratio appellari solet, senum levium | |
| est, non omnium. quattuor robustos filios, quinque fi- | 37.1 |
| lias, tantam domum, tantas clientelas Appius regebat | |
| et caecus et senex; intentum enim animum tamquam | |
| arcum habebat nec languescens succumbebat senectuti; | |
| tenebat non modo auctoritatem, sed etiam imperium in | 5 |
| suos, metuebant servi, verebantur liberi, carum omnes | |
| habebant; vigebat in illa domo mos patrius disciplina. | |
| ita enim senectus honesta est, si se ipsa defendit, si ius | 38.1 |
| suum retinet, si nemini emancipata est, si usque ad | |
| ultimum spiritum dominatur in suos. ut enim adu- | |
| lescentem in quo est senile aliquid, sic senem in quo | |
| est aliquid adulescentis, probo; quod qui sequitur cor- | 5 |
| pore senex esse poterit, animo numquam erit. Septi- | |
| mus mihi liber Originum est in manibus, omnia anti- | |
| quitatis monumenta colligo, causarum inlustrium quas- | |
| cumque defendi, nunc cum maxime conficio orationes, | |
| ius augurium pontificium civile tracto, multum etiam | 10 |
| Graecis litteris utor Pythagoreorumque more exercen- | |
| dae memoriae gratia quid quoque die dixerim audierim | |
| egerim, commemoro vesperi. haec sunt exercitationes | |
| ingenii, haec curricula mentis, in his desudans atque | |
| elaborans corporis vires non magno opere desidero. | 15 |
| adsum amicis, venio in senatum frequens ultroque ad- | |
| fero res multum et diu cogitatas easque tueor animi, | |
| non corporis viribus. quae si exequi nequirem, tamen | |
| me lectulus meus oblectaret ea ipsa cogitantem quae | |
| iam agere non possem; sed ut possim, facit acta vita. | 20 |
| semper enim in his studiis laboribusque viventi non | |
| intellegitur quando obrepat senectus. ita sensim sine | |
| sensu aetas senescit nec subito frangitur, sed diutur- | |
| nitate extinguitur. |