| Sequitur tertia vituperatio senectutis, quod eam ca- | 39.1 |
| rere dicunt voluptatibus. o praeclarum munus aetatis, | |
| siquidem id aufert a nobis quod est in adulescentia | |
| vitiosissimum! accipite enim optimi adulescentes ve- | |
| terem orationem Archytae Tarentini, magni in primis | 5 |
| et praeclari viri, quae mihi tradita est, cum essem adu- | |
| lescens Tarenti cum Q. Maximo. nullam capitaliorem | |
| pestem quam voluptatem corporis hominibus dicebat | |
| a natura datam, cuius voluptatis avidae libidines te- | |
| mere et effrenate ad potiundum incitarentur. hinc pa- | 40.1 |
| triae proditiones, hinc rerum publicarum eversiones, | |
| hinc cum hostibus clandestina colloquia nasci, nullum | |
| denique scelus, nullum malum facinus esse ad quod | |
| suscipiendum non lubido voluptatis inpelleret, stupra | 5 |
| vero et adulteria et omne tale flagitium nullis excitari | |
| aliis inlecebris nisi voluptatis; cumque homini sive na- | |
| tura sive quis deus nihil mente praestabilius dedisset, | |
| huic divino muneri ac dono nihil tam esse inimicum | |
| quam voluptatem; nec enim lubidine dominante tem- | 41.1 |
| perantiae locum esse neque omnino in voluptatis regno | |
| virtutem posse consistere. quod quo magis intellegi | |
| posset, fingere animo iubebat tanta incitatum aliquem | |
| voluptate corporis quanta percipi posset maxima; ne- | 5 |
| mini censebat fore dubium quin tam diu, dum ita gau- | |
| deret, nihil agitare mente, nihil ratione nihil cogita- | |
| tione consequi posset. quocirca nihil esse tam dete- | |
| stabile quam voluptatem, siquidem ea, cum maior esset | |
| atque longior, omne animi lumen extingueret. haec cum | 10 |
| C. Pontio Samnite, patre eius a quo Caudino proelio | |
| Sp. Postumius T. Veturius consules superati sunt, lo- | |
| cutum Archytam Nearchus Tarentinus hospes noster, | |
| qui in amicitia populi Romani permanserat, se a maio- | |
| ribus natu accepisse dicebat, cum quidem ei sermoni | 15 |
| interfuisset Plato Atheniensis, quem Tarentum venisse | |
| L. Camillo Ap. Claudio consulibus reperio. quorsus | 42.1 |
| hoc? ut intellegeretis, si voluptatem aspernari ratione | |
| et sapientia non possemus, magnam habendam esse | |
| senectuti gratiam, quae efficeret ut id non luberet quod | |
| non oporteret. impedit enim consilium voluptas, rationi | 5 |
| inimica est, mentis ut ita dicam praestringit oculos nec | |
| habet ullum cum virtute commercium. invitus feci ut | |
| fortissimi viri T. Flaminini fratrem L. Flamininum e | |
| senatu eicerem septem annis post quam consul fuisset, | |
| sed notandam putavi libidinem. ille enim cum esset | 10 |
| consul in Gallia, exoratus in convivio a scorto est ut | |
| securi feriret aliquem eorum, qui in vinculis essent | |
| damnati rei capitalis. hic Tito fratre suo censore qui | |
| proximus ante me fuerat, elapsus est; mihi vero et | |
| Flacco neutiquam probari potuit tam flagitiosa et | 15 |
| tam perdita lubido, quae cum probro privato coniunge- | |
| ret imperii dedecus. saepe audivi e maioribus natu, | 43.1 |
| qui se porro pueros e senibus audisse dicebant, mirari | |
| solitum C. Fabricium quod, cum apud regem Pyrrhum | |
| legatus esset, audisset e Thessalo Cinea esse quendam | |
| Athenis qui se sapientem profiteretur, eumque dicere | 5 |
| omnia quae faceremus, ad voluptatem esse referenda. | |
| quod ex eo audientes M'. Curium et Ti. Coruncanium | |
| optare solitos ut id Samnitibus ipsique Pyrrho per- | |
| suaderetur, quod facilius vinci possent, cum se volupta- | |
| tibus dedissent. vixerat M'. Curius cum P. Decio, qui | 10 |
| quinquennio ante eum consulem se pro re publica | |
| quarto consulatu devoverat; norat eundem Fabricius, | |
| norat Coruncanius; qui cum ex sua vita tum ex eius | |
| quem dico Deci facto iudicabant esse profecto aliquid | |
| natura pulchrum atque praeclarum, quod sua sponte | 15 |
| peteretur quodque spreta et contempta voluptate optu- | |
| mus quisque sequeretur. quorsus igitur tam multa de | 44.1 |
| voluptate? quia non modo vituperatio nulla, sed etiam | |
| summa laus senectutis est, quod ea voluptates nullas | |
| magnopere desiderat. caret epulis extructisque mensis | |
| et frequentibus poculis, caret ergo etiam vinulentia et | 5 |
| cruditate et insomniis. sed si aliquid dandum est vo- | |
| luptati, quoniam eius blanditiis non facile obsistimus | |
| (divine enim Plato 'escam malorum' appellat volupta- | |
| tem, quod ea videlicet homines capiantur ut pisces), | |
| quamquam inmoderatis epulis caret senectus, modicis | 10 |
| tamen conviviis delectari potest. C. Duellium M. f. qui | |
| Poenos classe primus vicerat, redeuntem a cena senem | |
| saepe videbam puer; delectabatur cereo funali et ti- | |
| bicine, quae sibi nullo exemplo privatus sumpserat; | |
| tantum licentiae dabat gloria. sed quid ego alios? ad | 15 |
| me ipsum iam revertar. primum habui semper sodales. | 45.1 |
| sodalitates autem me quaestore constitutae sunt sacris | |
| Idaeis Magnae Matris acceptis. epulabar igitur cum | |
| sodalibus omnino modice, sed erat quidam fervor | |
| aetatis; qua progrediente omnia fiunt in dies mitiora. | 5 |
| neque enim ipsorum conviviorum delectationem volup- | |
| tatibus corporis magis quam coetu amicorum et sermo- | |
| nibus metiebar. bene enim maiores accubitionem epu- | |
| larem amicorum, quia vitae coniunctionem haberet, | |
| convivium nominaverunt melius quam Graeci, qui hoc | 10 |
| idem tum compotationem tum concenationem vocant, | |
| ut quod in eo genere minimum est, id maxime probare | |
| videantur. ego vero propter sermonis delectationem | 46.1 |
| tempestivis quoque conviviis delector nec cum aequa- | |
| libus solum qui pauci admodum restant, sed cum | |
| vestra etiam aetate atque vobiscum habeoque senectuti | |
| magnam gratiam quae mihi sermonis aviditatem auxit, | 5 |
| potionis et cibi sustulit. quodsi quem etiam ista delec- | |
| tant (ne omnino bellum indixisse videar voluptati | |
| cuius est fortasse quidam naturalis modus), non in- | |
| tellego ne in istis quidem ipsis voluptatibus carere | |
| sensu senectutem. me vero et magisteria delectant a | 10 |
| maioribus instituta et is sermo qui more maiorum a | |
| summo adhibetur in poculo, et pocula sicut in Sym- | |
| posio Xenophontis est, minuta atque rorantia et refri- | |
| geratio aestate et vicissim aut sol aut ignis hibernus; | |
| quae quidem etiam in Sabinis persequi soleo con- | 15 |
| viviumque vicinorum cotidie compleo, quod ad multam | |
| noctem quam maxime possumus vario sermone produ- | 47.1 |
| cimus. at non est voluptatum tanta quasi titillatio in | |
| senibus. credo sed ne desideratur quidem; nihil autem | |
| est molestum quod non desideres. bene Sophocles, | |
| cum ex eo quidam iam adfecto aetate quaereret utere- | 5 |
| turne rebus veneriis: 'di meliora!' inquit; 'libenter vero | |
| istinc sicut ab domino agresti ac furioso profugi.' cu- | |
| pidis enim rerum talium odiosum fortasse et molestum | |
| est carere, satiatis vero et expletis iucundius est carere | |
| quam frui. quamquam non caret is qui non desiderat; | 10 |
| ergo hoc non desiderare dico esse iucundius. quodsi | 48.1 |
| istis ipsis voluptatibus bona aetas fruitur libentius, pri- | |
| mum parvulis fruitur rebus ut diximus, deinde iis qui- | |
| bus senectus etiamsi non abunde potitur, non omnino | |
| caret. ut Turpione Ambivio magis delectatur qui in | 5 |
| prima cavea spectat, delectatur tamen etiam qui in | |
| ultima, sic adulescentia voluptates propter intuens | |
| magis fortasse laetatur, sed delectatur etiam senectus | |
| procul eas spectans tantum quantum sat est. at illa | 49.1 |
| quanti sunt, animum tamquam emeritis stipendiis libi- | |
| dinis ambitionis contentionis inimicitiarum cupidita- | |
| tum omnium secum esse secumque ut dicitur vivere! | |
| si vero habet aliquod tamquam pabulum studii atque | 5 |
| doctrinae, nihil est otiosa senectute iucundius. mori | |
| videbamus in studio dimetiendi paene caeli atque ter- | |
| rae C. Galum familiarem patris tui Scipio; quotiens il- | |
| lum lux noctu aliquid describere ingressum, quotiens | |
| nox oppressit, cum mane coepisset! quam delectabat | 10 |
| eum defectiones solis et lunae multo ante nobis prae- | |
| dicere! quid in levioribus studiis, sed tamen acutis? | 50.1 |
| quam gaudebat bello suo Punico Naevius! quam Tru- | |
| culento Plautus, quam Pseudolo! vidi etiam senem Li- | |
| vium; qui cum sex annis ante quam ego natus sum, fa- | |
| bulam docuisset Centone Tuditanoque consulibus, us- | 5 |
| que ad adulescentiam meam processit aetate. quid de | |
| P. Licini Crassi et pontificii et civilis iuris studio loquar | |
| aut de huius P. Scipionis qui his paucis diebus pontifex | |
| maximus factus est? atque eos omnes quos commemo- | |
| ravi his studiis flagrantes senes vidimus; M. vero Ce- | 10 |
| thegum quem recte 'Suadae medullam' dixit Ennius, | |
| quanto studio exerceri in dicendo videbamus etiam | |
| senem! quae sunt igitur epularum aut ludorum aut | |
| scortorum voluptates cum his voluptatibus comparan- | |
| dae? atque haec quidem studia doctrinae; quae quidem | 15 |
| prudentibus et bene institutis pariter cum aetate crescunt, | |
| ut honestum illud Solonis sit quod ait versiculo quodam | |
| ut ante dixi, senescere se multa in dies addiscentem, | |
| qua voluptate animi nulla certe potest esse maior. |