| Venio nunc ad voluptates agricolarum, quibus ego | 51.1 |
| incredibiliter delector; quae nec ulla impediuntur se- | |
| nectute et mihi ad sapientis vitam proxime videntur | |
| accedere. habent enim rationem cum terra, quae num- | |
| quam recusat imperium nec umquam sine usura red- | 5 |
| dit quod accepit, sed alias minore plerumque maiore | |
| cum faenore. quamquam me quidem non fructus modo, | |
| sed etiam ipsius terrae vis ac natura delectat. quae | |
| cum gremio mollito ac subacto sparsum semen ex- | |
| cepit, primum id occaecatum cohibet, ex quo occatio | 10 |
| quae hoc efficit nominata est, dein tepefactum va- | |
| pore et compressu suo diffundit et elicit herbescentem | |
| ex eo viriditatem, quae nixa fibris stirpium sensim | |
| adulescit culmoque erecta geniculato vaginis iam quasi | |
| pubescens includitur; ex quibus cum emersit, fundit | 15 |
| frugem spici ordine structam et contra avium mino- | |
| rum morsus munitur vallo aristarum. quid ego vitium | |
| ortus satus incrementa commemorem? satiari delec- | 52.1 |
| tatione non possum, ut meae senectutis requiem ob- | |
| lectamentumque noscatis. omitto enim vim ipsam om- | |
| nium quae generantur e terra; quae ex fici tantulo | |
| grano aut ex acini vinaceo aut ex ceterarum frugum | 5 |
| aut stirpium minutissimis seminibus tantos truncos | |
| ramosque procreet. malleoli plantae sarmenta vivi- | |
| radices propagines, nonne ea efficiunt ut quemvis cum | |
| admiratione delectent? vitis quidem quae natura ca- | |
| duca est et nisi fulta est, fertur ad terram, eadem ut | 10 |
| se erigat, claviculis suis quasi manibus quicquid est | |
| nacta, complectitur; quam serpentem multiplici lapsu | |
| et erratico ferro amputans coercet ars agricolarum, ne | |
| silvescat sarmentis et in omnes partes nimia fundatur. | |
| itaque ineunte vere in iis quae relicta sunt, existit tam- | 53.1 |
| quam ad articulos sarmentorum ea quae gemma dici- | |
| tur, a qua oriens uva se ostendit, quae et suco terrae | |
| et calore solis augescens primo est peracerba gustatu, | |
| dein maturata dulcescit vestitaque pampinis nec mo- | 5 |
| dico tepore caret et nimios solis defendit ardores. qua | |
| quid potest esse cum fructu laetius tum aspectu pul- | |
| chrius? cuius quidem non utilitas me solum ut ante | |
| dixi, sed etiam cultura et natura ipsa delectat, admini- | |
| culorum ordines capitum iugatio, religatio et propa- | 10 |
| gatio vitium sarmentorum ea quam dixi aliorum am- | |
| putatio, aliorum inmissio. quid ego irrigationes, quid | |
| fossiones agri repastinationesque proferam quibus fit | |
| multo terra fecundior? quid de utilitate loquar ster- | 54.1 |
| corandi? dixi in eo libro quem de rebus rusticis | |
| scripsi; de qua doctus Hesiodus ne verbum quidem | |
| fecit, cum de cultura agri scriberet. at Homerus, qui | |
| multis ut mihi videtur ante saeculis fuit, Laertam le- | 5 |
| nientem desiderium quod capiebat e filio, colentem | |
| agrum et eum stercorantem facit. nec vero segetibus | |
| solum et pratis et vineis et arbustis res rusticae laetae | |
| sunt, sed hortis etiam et pomariis tum pecudum pastu | |
| apium examinibus florum omnium varietate. nec con- | 10 |
| sitiones modo delectant, sed etiam insitiones, quibus | |
| nihil invenit agri cultura sollertius. possum persequi | 55.1 |
| permulta oblectamenta rerum rusticarum, sed ea ipsa | |
| quae dixi sentio fuisse longiora. ignoscetis autem; nam | |
| et studio rusticarum rerum provectus sum et senec- | |
| tus est natura loquacior, ne ab omnibus eam vitiis | 5 |
| videar vindicare. ergo in hac vita M'. Curius, cum de | |
| Samnitibus de Sabinis de Pyrrho triumphavisset, con- | |
| sumpsit extremum tempus aetatis. cuius quidem ego | |
| villam contemplans (abest enim non longe a me) ad- | |
| mirari satis non possum vel hominis ipsius continen- | 10 |
| tiam vel temporum disciplinam. Curio ad focum sedenti | |
| magnum auri pondus Samnites cum attulissent, repu- | |
| diati sunt; non enim aurum habere praeclarum sibi | |
| videri dixit, sed eis qui haberent aurum, imperare. po- | 56.1 |
| teratne tantus animus efficere non iucundam senec- | |
| tutem? sed venio ad agricolas, ne a me ipso recedam. | |
| in agris erant tum senatores id est senes, siquidem | |
| aranti L. Quinctio Cincinnato nuntiatum est eum dic- | 5 |
| tatorem esse factum; cuius dictatoris iussu magister | |
| equitum C. Servilius Ahala Sp. Maelium regnum adpe- | |
| tentem occupatum interemit. a villa in senatum ar- | |
| cessebatur et Curius et ceteri senes, ex quo qui eos | |
| arcessebant, viatores nominati sunt. num igitur horum | 10 |
| senectus miserabilis fuit qui se agri cultione oblecta- | |
| bant? mea quidem sententia haud scio an nulla beatior | |
| possit esse, neque solum officio, quod hominum generi | |
| universo cultura agrorum est salutaris, sed et delec- | |
| tatione qua dixi et saturitate copiaque rerum omnium, | 15 |
| quae ad victum hominum, ad cultum etiam deorum | |
| pertinent ut, quoniam haec quidam desiderant, in gra- | |
| tiam iam cum voluptate redeamus. semper enim boni | |
| assiduique domini referta cella vinaria, olearia, etiam | |
| penaria est villaque tota locuples est, abundat porco | 20 |
| haedo agno gallina lacte caseo melle. iam hortum | |
| ipsi agricolae succidiam alteram appellant. conditiora | |
| facit haec supervacaneis etiam operis aucupium at- | |
| que venatio. quid de pratorum viriditate aut arborum | 57.1 |
| ordinibus aut vinearum olivetorumve specie plura di- | |
| cam? brevi praecidam: agro bene culto nihil potest | |
| esse nec usu uberius nec specie ornatius; ad quem | |
| fruendum non modo non retardat, verum etiam invitat | 5 |
| atque adlectat senectus. ubi enim potest illa aetas aut | |
| calescere vel apricatione melius vel igni aut vicissim | |
| umbris aquisve refrigerari salubrius? sibi habeant igi- | 58.1 |
| tur arma, sibi equos, sibi hastas, sibi clavam et pilam, | |
| sibi venationes atque cursus, nobis senibus ex lusioni- | |
| bus multis talos relinquant et tesseras, id ipsum utrum | |
| lubebit, quoniam sine iis beata esse senectus potest. | 5 |
| multas ad res perutiles Xenophontis libri sunt; quos | 59.1 |
| legite quaeso studiose, ut facitis. quam copiose ab eo | |
| agri cultura laudatur in eo libro qui est de tuenda re | |
| familiari, qui Oeconomicus inscribitur! atque ut in- | |
| tellegatis nihil ei tam regale videri quam studium | 5 |
| agri colendi, Socrates in eo libro colloquitur cum Crito- | |
| bulo Cyrum minorem Persarum regem praestantem in- | |
| genio atque imperii gloria, cum Lysander Lacedaemo- | |
| nius vir summae virtutis venisset ad eum Sardis ei- | |
| que dona a sociis adtulisset, et ceteris in rebus comem | 10 |
| erga Lysandrum atque humanum fuisse et ei quendam | |
| consaeptum agrum diligenter consitum ostendisse. cum | |
| autem admiraretur Lysander et proceritates arborum | |
| et derectos in quincuncem ordines et humum subactam | |
| atque puram et suavitatem odorum qui adflarentur | 15 |
| e floribus, tum eum dixisse mirari se non modo dili- | |
| gentiam, sed etiam sollertiam eius a quo essent illa | |
| dimensa atque discripta; et Cyrum respondisse: 'atqui | |
| ego ista sum omnia dimensus; mei sunt ordines, mea | |
| discriptio, multae etiam istarum arborum mea manu | 20 |
| sunt satae.' tum Lysandrum intuentem purpuram eius | |
| et nitorem corporis ornatumque Persicum multo auro | |
| multisque gemmis dixisse: 'rite vero te Cyre beatum | |
| ferunt, quoniam virtuti tuae fortuna coniuncta est.' hac | 60.1 |
| igitur fortuna frui licet senibus nec aetas impedit, quo | |
| minus et ceterarum rerum et in primis agri colendi stu- | |
| dia teneamus usque ad ultimum tempus senectutis. M. | |
| quidem Valerium Corvinum accepimus ad centesimum | 5 |
| annum perduxisse, cum esset acta iam aetate in agris | |
| eosque coleret; cuius inter primum et sextum consula- | |
| tum sex et quadraginta anni interfuerunt. ita quantum | |
| spatium aetatis maiores ad senectutis initium esse vo- | |
| luerunt, tantus illi cursus honorum fuit; atque huius | 10 |
| extrema aetas hoc beatior quam media, quod auctori- | |
| tatis habebat plus, laboris minus; apex est autem se- | |
| nectutis auctoritas. quanta fuit in L. Caecilio Metello, | |
| quanta in A. Atilio Calatino! in quem illud elogium: | 61.1 |
| 'hunc unum plurimae consentiunt gentes populi pri- | |
| marium fuisse virum.' notum est id totum carmen in- | |
| cisum in sepulcro. iure igitur gravis, cuius de laudibus | |
| omnium esset fama consentiens. quem virum nuper | 5 |
| P. Crassum pontificem maximum, quem postea M. Le- | |
| pidum eodem sacerdotio praeditum vidimus! quid de | |
| Paulo aut Africano loquar aut ut iam ante de Maximo? | |
| quorum non in sententia solum, sed etiam in nutu resi- | |
| debat auctoritas. habet senectus honorata praesertim | 10 |
| tantam auctoritatem, ut ea pluris sit quam omnes adu- | |
| lescentiae voluptates. sed in omni oratione memen- | 62.1 |
| tote eam me senectutem laudare quae fundamentis | |
| adulescentiae constituta sit. ex quo efficitur id quod | |
| ego magno quondam cum assensu omnium dixi, mise- | |
| ram esse senectutem quae se oratione defenderet. non | 5 |
| cani nec rugae repente auctoritatem arripere possunt, | |
| sed honeste acta superior aetas fructus capit auctori- | |
| tatis extremos. haec enim ipsa sunt honorabilia quae | 63.1 |
| videntur levia atque communia, salutari adpeti decedi | |
| adsurgi deduci reduci consuli; quae et apud nos et | |
| in aliis civitatibus, ut quaeque optime morata est, ita di- | |
| ligentissime observantur. Lysandrum Lacedaemonium | 5 |
| cuius modo feci mentionem, dicere aiunt solitum Lace- | |
| daemonem esse honestissimum domicilium senectutis; | |
| nusquam enim tantum tribuitur aetati, nusquam est se- | |
| nectus honoratior. quin etiam memoriae proditum est, | |
| cum Athenis ludis quidam in theatrum grandis natu ve- | 10 |
| nisset, magno consessu locum nusquam ei datum a suis | |
| civibus; cum autem ad Lacedaemonios accessisset, qui | |
| legati cum essent, certo in loco consederant, consur- | |
| rexisse omnes illi dicuntur et senem sessum recepisse. | |
| quibus cum a cuncto consessu plausus esset multiplex | 64.1 |
| datus, dixisse ex iis quendam Athenienses scire quae | |
| recta essent, sed facere nolle. multa in vestro collegio | |
| praeclara, sed hoc de quo agimus in primis, quod ut | |
| quisque aetate antecedit, ita sententiae principatum | 5 |
| tenet, neque solum honore antecedentibus, sed iis etiam | |
| qui cum imperio sunt, maiores natu augures antepo- | |
| nuntur. quae sunt igitur voluptates corporis cum aucto- | |
| ritatis praemiis comparandae? quibus qui splendide | |
| usi sunt, ii mihi videntur fabulam aetatis peregisse nec | 10 |
| tamquam inexercitati histriones in extremo actu cor- | |
| ruisse. |