| At sunt morosi et anxii et iracundi et difficiles senes. | 65.1 |
| si quaerimus, etiam avari; sed haec morum vitia sunt, | |
| non senectutis. ac morositas tamen et ea vitia, quae | |
| dixi, habent aliquid excusationis non illius quidem | |
| iustae, sed quae probari posse videatur; contemni se | 5 |
| putant, despici inludi; praeterea in fragili corpore | |
| odiosa omnis offensio est. quae tamen omnia dulciora | |
| fiunt et moribus bonis et artibus idque cum in vita tum | |
| in scaena intellegi potest ex iis fratribus qui in Adel- | |
| phis sunt. quanta in altero diritas, in altero comitas! | 10 |
| sic se res habet: ut enim non omne vinum, sic non | |
| omnis natura vetustate coacescit. severitatem in se- | |
| nectute probo, sed eam sicut alia modicam, acerbita- | |
| tem nullo modo. avaritia vero senilis quid sibi velit, | 66.1 |
| non intellego; potest enim quicquam esse absurdius | |
| quam quo viae minus restet, eo plus viatici quaerere? | |
| Quarta restat causa quae maxime angere atque solli- | |
| citam habere nostram aetatem videtur, adpropinquatio | 5 |
| mortis, quae certe a senectute non potest esse longe. | |
| o miserum senem qui mortem contemnendam esse in | |
| tam longa aetate non viderit! quae aut plane negle- | |
| genda est, si omnino extinguit animum, aut etiam op- | |
| tanda, si aliquo eum deducit ubi sit futurus aeternus; | 10 |
| atqui tertium certe nihil inveniri potest; quid igitur | 67.1 |
| timeam, si aut non miser post mortem aut beatus etiam | |
| futurus sum? quamquam quis est tam stultus quamvis | |
| sit adulescens, cui sit exploratum se ad vesperum esse | |
| victurum? quin etiam aetas illa multo plures quam | 5 |
| nostra casus mortis habet; facilius in morbos incidunt | |
| adulescentes, gravius aegrotant, tristius curantur. ita- | |
| que pauci veniunt ad senectutem; quod ni ita accideret, | |
| melius et prudentius viveretur. mens enim et ratio et | |
| consilium in senibus est; qui si nulli fuissent, nullae | 10 |
| omnino civitates fuissent. sed redeo ad mortem inpen- | |
| dentem. quod est istius crimen senectutis, cum id ei | |
| videatis cum adulescentia esse commune? sensi ego | 68.1 |
| in optimo filio, tu in expectatis ad amplissimam digni- | |
| tatem fratribus Scipio, mortem omni aetati esse com- | |
| munem. at sperat adulescens diu esse se victurum, quod | |
| sperare idem senex non potest. insipienter sperat. quid | 5 |
| enim stultius quam incerta pro certis habere, falsa pro | |
| veris? at senex ne quod speret quidem habet. at est | |
| eo meliore condicione quam adulescens, cum id quod | |
| ille sperat, hic consecutus est; ille vult diu vivere, hic | |
| diu vixit. quamquam o di boni! quid est in hominis | 69.1 |
| natura diu? da enim supremum tempus, expectemus | |
| Tartessiorum regis aetatem (fuit enim ut scriptum vi- | |
| deo Arganthonius quidam Gadibus qui octoginta re- | |
| gnavit annos, centum viginti vixit)—sed mihi ne diu- | 5 |
| turnum quidem quicquam videtur in quo est aliquid | |
| extremum. cum enim id advenit, tum illud quod prae- | |
| teriit, effluxit; tantum remanet quod virtute et recte | |
| factis consecutus sis; horae quidem cedunt et dies et | |
| menses et anni nec praeteritum tempus umquam re- | 10 |
| vertitur nec quid sequatur, sciri potest; quod cuique | |
| temporis ad vivendum datur, eo debet esse contentus. | |
| neque enim histrioni, ut placeat, peragenda fabula est, | 70.1 |
| modo in quocumque fuerit actu, probetur, neque sa- | |
| pientibus usque ad 'Plaudite' veniendum est. breve enim | |
| tempus aetatis satis longum est ad bene honesteque | |
| vivendum; sin processerit longius, non magis dolen- | 5 |
| dum est quam agricolae dolent praeterita verni tem- | |
| poris suavitate aestatem autumnumque venisse. ver | |
| enim tamquam adulescentiam significat ostenditque | |
| fructus futuros, reliqua autem tempora demetendis | |
| fructibus et percipiendis accommodata sunt. fructus | 71.1 |
| autem senectutis est ut saepe dixi ante partorum bo- | |
| norum memoria et copia. omnia autem quae secundum | |
| naturam fiunt, sunt habenda in bonis. quid est autem | |
| tam secundum naturam quam senibus emori? quod | 5 |
| idem contingit adulescentibus adversante et repu- | |
| gnante natura. itaque adulescentes mihi mori sic viden- | |
| tur ut cum aquae multitudine flammae vis opprimitur, | |
| senes autem sic ut cum sua sponte nulla adhibita vi | |
| consumptus ignis extinguitur; et quasi poma ex arbori- | 10 |
| bus, cruda si sunt, vix evelluntur, si matura et cocta, | |
| decidunt, sic vitam adulescentibus vis aufert, senibus | |
| maturitas; quae quidem mihi tam iucunda est, ut quo | |
| propius ad mortem accedam, quasi terram videre | |
| videar aliquandoque in portum ex longa navigatione | 15 |
| esse venturus. senectutis autem nullus est certus ter- | 72.1 |
| minus recteque in ea vivitur, quoad munus officii | |
| exsequi et tueri possis et tamen mortem contemnere; | |
| ex quo fit ut animosior etiam senectus sit quam adu- | |
| lescentia et fortior. hoc illud est quod Pisistrato ty- | 5 |
| ranno a Solone responsum est, cum illi quaerenti qua | |
| tandem re fretus sibi tam audaciter obsisteret, re- | |
| spondisse dicitur: 'senectute.' sed vivendi est finis op- | |
| tumus, cum integra mente certisque sensibus opus ipsa | |
| suum eadem quae coagmentavit, natura dissolvit. ut | 10 |
| navem, ut aedificium idem destruit facillime qui con- | |
| struxit, sic hominem eadem optume quae conglutina- | |
| vit natura dissolvit. iam omnis conglutinatio recens | |
| aegre, inveterata facile divellitur. ita fit ut illud breve | |
| vitae reliquum nec avide adpetendum senibus nec sine | 15 |
| causa deserundum sit; vetatque Pythagoras iniussu im- | 73.1 |
| peratoris, id est dei, de praesidio et statione vitae de- | |
| cedere. Solonis quidem sapientis elogium est, quo se | |
| negat velle suam mortem dolore amicorum et lamen- | |
| tis vacare. volt credo se esse carum suis; sed haud | 5 |
| scio an melius Ennius: | |
| 'Nemo me dacrumis decoret neque funera fletu | |
| faxit.' | |
| non censet lugendam esse mortem quam inmortalitas | |
| consequatur. iam sensus moriendi aliquis esse potest, | 74.1 |
| isque ad exiguum tempus, praesertim seni, post mor- | |
| tem quidem sensus aut optandus aut nullus est. sed | |
| hoc meditatum ab adulescentia debet esse mortem ut | |
| neglegamus, sine qua meditatione tranquillo esse | 5 |
| animo nemo potest. moriendum enim certe est et in- | |
| certum an hoc ipso die. mortem igitur omnibus horis | |
| inpendentem timens qui poterit animo consistere? de | |
| qua non ita longa disputatione opus esse videtur, cum | |
| recorder non L. Brutum qui in liberanda patria est | 10 |
| interfectus, non duos Decios qui ad voluntariam mor- | 75.1 |
| tem cursum equorum incitaverunt, non M. Atilium qui | |
| ad supplicium est profectus, ut fidem hosti datam con- | |
| servaret, non duos Scipiones qui iter Poenis vel cor- | |
| poribus suis obstruere voluerunt, non avum tuum L. | 5 |
| Paulum qui morte luit collegae in Cannensi ignominia | |
| temeritatem, non M. Marcellum cuius interitum ne cru- | |
| delissimus quidem hostis honore sepulturae carere pas- | |
| sus est, sed legiones nostras, quod scripsi in Origini- | |
| bus, in eum locum saepe profectas alacri animo et | 10 |
| erecto unde se redituras numquam arbitrarentur. quod | |
| igitur adulescentes et ii quidem non solum indocti, sed | |
| etiam rustici contemnunt, id docti senes extimescent? | |
| omnino ut mihi quidem videtur, studiorum omnium sa- | 76.1 |
| tietas vitae facit satietatem. sunt pueritiae studia certa; | |
| num igitur ea desiderant adulescentes? sunt ineuntis | |
| adulescentiae; num ea constans iam requirit aetas quae | |
| media dicitur? sunt etiam eius aetatis; ne ea quidem | 5 |
| quaeruntur in senectute; sunt extrema quaedam studia | |
| senectutis; ergo ut superiorum aetatum studia occi- | |
| dunt sic occidunt etiam senectutis; quod cum evenit, | |
| satietas vitae tempus maturum mortis adfert. non enim | 77.1 |
| video cur quid ipse sentiam de morte, non audeam | |
| vobis dicere, quod eo cernere mihi melius videor quo | |
| ab ea propius absum. ego vestros patres tu Scipio tu- | |
| que C. Laeli, viros clarissimos mihique amicissimos vi- | 5 |
| vere arbitror et eam quidem vitam quae est sola vita | |
| nominanda. nam dum sumus inclusi in his compagibus | |
| corporis, munere quodam necessitatis et gravi opere | |
| perfungimur; est enim animus caelestis ex altissimo | |
| domicilio depressus et quasi demersus in terram, locum | 10 |
| divinae naturae aeternitatique contrarium. sed credo | |
| deos inmortales sparsisse animos in corpora humana, | |
| ut essent qui terras tuerentur quique caelestium ordi- | |
| nem contemplantes imitarentur eum vitae modo atque | |
| constantia. nec me solum ratio ac disputatio impulit ut | 15 |
| ita crederem, sed nobilitas etiam summorum philoso- | |
| phorum et auctoritas. audiebam Pythagoram Pythago- | 78.1 |
| reosque incolas paene nostros, qui essent Italici philo- | |
| sophi quondam nominati, numquam dubitasse quin ex | |
| universa mente divina delibatos animos haberemus. de- | |
| monstrabantur mihi praeterea quae Socrates supremo | 5 |
| vitae die de inmortalitate animorum disseruisset, is | |
| qui esset omnium sapientissimus oraculo Apollinis | |
| iudicatus. quid multa? sic persuasi mihi, sic sentio, | |
| cum tanta celeritas animorum sit, tanta memoria prae- | |
| teritorum futurorumque prudentia, tot artes, tantae | 10 |
| scientiae, tot inventa, non posse eam naturam quae res | |
| eas contineat, esse mortalem, cumque semper agitetur | |
| animus nec principium motus habeat, quia se ipse mo- | |
| veat, ne finem quidem habiturum esse motus, quia | |
| numquam se ipse sit relicturus, et cum simplex animi | 15 |
| esset natura neque haberet in se quicquam admixtum | |
| dispar sui atque dissimile, non posse eum dividi; quod | |
| si non posset, non posse interire; magnoque esse argu- | |
| mento homines scire pleraque ante quam nati sint, | |
| quod iam pueri, cum artes difficiles discant, ita cele- | 20 |
| riter res innumerabiles arripiant ut eas non tum pri- | |
| mum accipere videantur, sed reminisci et recordari. | |
| haec Platonis fere. apud Xenophontem autem moriens | 79.1 |
| Cyrus maior haec dicit: 'nolite arbitrari o mihi caris- | |
| simi filii, me cum a vobis discessero, nusquam aut nul- | |
| lum fore. nec enim dum eram vobiscum, animum | |
| meum videbatis, sed eum esse in hoc corpore ex iis | 5 |
| rebus quas gerebam, intellegebatis. eundem igitur esse | |
| creditote, etiamsi nullum videbitis. Nec vero clarorum | 80.1 |
| virorum post mortem honores permanerent, si nihil | |
| eorum ipsorum animi efficerent, quo diutius memoriam | |
| sui teneremus. mihi quidem numquam persuaderi | |
| potuit animos, dum in corporibus essent mortalibus, | 5 |
| vivere, cum excessissent ex iis, emori, nec vero tunc | |
| animum esse insipientem, cum ex insipienti corpore | |
| evasisset, sed cum omni admixtione corporis liberatus | |
| purus et integer esse coepisset, tum esse sapientem. | |
| atque etiam cum hominis natura morte dissolvitur, ce- | 10 |
| terarum rerum perspicuum est quo quaeque discedat; | |
| abeunt enim illuc omnia unde orta sunt, animus autem | |
| solus nec cum adest nec cum discessit, apparet. iam | |
| vero videtis nihil esse morti tam simile quam somnum. | |
| atqui dormientium animi maxime declarant divinita- | 81.1 |
| tem suam; multa enim, cum remissi et liberi sunt, fu- | |
| tura prospiciunt. ex quo intellegitur quales futuri sint, | |
| cum se plane corporis vinculis relaxaverint. quare, si | |
| haec ita sunt, sic me colitote' inquit 'ut deum; sin | 5 |
| una est interiturus animus cum corpore, vos tamen | |
| deos verentes qui hanc omnem pulchritudinem tuen- | |
| tur et regunt, memoriam nostri pie inviolateque ser- | |
| vabitis.' Cyrus quidem haec moriens; nos si placet no- | |
| stra videamus. nemo umquam mihi Scipio persuade- | 82.1 |
| bit aut patrem tuum Paulum aut duos avos Paulum et | |
| Africanum aut Africani patrem aut patruum aut multos | |
| praestantes viros quos enumerare non est necesse, | |
| tanta esse conatos quae ad posteritatis memoriam per- | 5 |
| tinerent, nisi animo cernerent posteritatem ad se posse | |
| pertinere. an censes, ut de me ipse aliquid more senum | |
| glorier, me tantos labores diurnos nocturnosque domi | |
| militiaeque suscepturum fuisse, si isdem finibus glo- | |
| riam meam quibus vitam essem terminaturus? nonne | 10 |
| melius multo fuisset otiosam aetatem et quietam sine | |
| ullo aut labore aut contentione traducere? sed nescio | |
| quo modo animus erigens se posteritatem ita semper | |
| prospiciebat, quasi cum excessisset e vita, tum deni- | |
| que victurus esset. quod quidem ni ita se haberet, | 15 |
| ut animi inmortales essent, haud optimi cuiusque ani- | |
| mus maxime ad inmortalitatem et gloriam niteretur. | |
| quid? quod sapientissimus quisque aequissimo animo | 83.1 |
| moritur, stultissimus iniquissimo, nonne vobis videtur | |
| is animus qui plus cernat et longius, videre se ad me- | |
| liora proficisci, ille autem cui obtusior sit acies, non | |
| videre? equidem efferor studio patres vestros quos | 5 |
| colui et dilexi, videndi neque vero eos solos convenire | |
| aveo quos ipse cognovi, sed illos etiam de quibus au- | |
| divi et legi et ipse conscripsi. quo quidem me pro- | |
| ficiscentem haud sane quis facile retraxerit nec tam- | |
| quam Peliam recoxerit. et si qui deus mihi largiatur | 10 |
| ut ex hac aetate repuerascam et in cunis vagiam, valde | |
| recusem nec vero velim quasi decurso spatio ad car- | |
| ceres a calce revocari. quid habet enim vita commodi? | 84.1 |
| quid non potius laboris? sed habeat sane, habet certe | |
| tamen aut satietatem aut modum. non lubet enim mihi | |
| deplorare vitam, quod multi et ii docti saepe fecerunt, | |
| neque me vixisse paenitet, quoniam ita vixi, ut non | 5 |
| frustra me natum existumem, et ex vita ita discedo tam- | |
| quam ex hospitio, non tamquam domo. commorandi | |
| enim natura devorsorium nobis, non habitandi dedit. | |
| o praeclarum diem, cum in illud divinum animorum | |
| concilium coetumque proficiscar cumque ex hac turba | 10 |
| et conluvione discedam! proficiscar enim non ad eos | |
| solum viros de quibus ante dixi, verum etiam ad Ca- | |
| tonem meum, quo nemo vir melior natus est, nemo pie- | |
| tate praestantior; cuius a me corpus est crematum, | |
| quod contra decuit ab illo meum, animus vero non | 15 |
| me deserens, sed respectans in ea profecto loca dis- | |
| cessit quo mihi ipse cernebat esse veniendum. quem | |
| ego meum casum fortiter ferre visus sum, non quo | |
| aequo animo ferrem, sed me ipse consolabar existumans | |
| non longinquum inter nos digressum et discessum fore. | 20 |
| his mihi rebus Scipio (id enim te cum Laelio admirari | 85.1 |
| solere dixisti) levis est senectus nec solum non mo- | |
| lesta, sed etiam iucunda. quodsi in hoc erro, qui ani- | |
| mos hominum inmortales esse credam, libenter erro | |
| nec mihi hunc errorem quo delector, dum vivo, extor- | 5 |
| queri volo; sin mortuus, ut quidam minuti philosophi | |
| censent, nihil sentiam, non vereor ne hunc errorem | |
| meum philosophi mortui irrideant. quodsi non sumus | |
| inmortales futuri, tamen extingui homini suo tempore | |
| optabile est. nam habet natura ut aliarum omnium | 10 |
| rerum sic vivendi modum. senectus autem aetatis est | |
| peractio tamquam fabulae, cuius defatigationem fu- | |
| gere debemus praesertim adiuncta satietate. |