| LAELIUS DE AMICITIA LIBER | |
| AD T. POMPONIUM ATTICUM. | |
| Q. Mucius augur multa narrare de C. Laelio so- | 1.1 |
| cero suo memoriter et iucunde solebat nec dubitare | |
| illum in omni sermone appellare sapientem; ego autem | |
| a patre ita eram deductus ad Scaevolam sumpta virili | |
| toga, ut, quoad possem et liceret, a senis latere num- | 5 |
| quam discederem; itaque multa ab eo prudenter dis- | |
| putata, multa etiam breviter et commode dicta me- | |
| moriae mandabam fierique studebam eius prudentia | |
| doctior. Quo mortuo me ad pontificem Scaevolam | |
| contuli, quem unum nostrae civitatis et ingenio et | 10 |
| iustitia praestantissimum audeo dicere. Sed de hoc | |
| alias; nunc redeo ad augurem. | |
| Cum saepe multa, tum memini domi in hemicyclio | 2.1 |
| sedentem, ut solebat, cum et ego essem una et pauci | |
| admodum familiares, in eum sermonem illum incidere, | |
| qui tum forte multis erat in ore. Meministi enim | |
| profecto, Attice, et eo magis, quod P. Sulpicio ute- | 5 |
| bare multum, cum is tribunus pl. capitali odio a | |
| Q. Pompeio, qui tum erat consul, dissideret, quocum | |
| coniunctissime et amantissime vixerat, quanta esset | |
| hominum vel admiratio vel querella. Itaque tum Scae- | 3.1 |
| vola cum in eam ipsam mentionem incidisset, exposuit | |
| nobis sermonem Laeli de amicitia habitum ab illo | |
| secum et cum altero genero, C. Fannio Marci filio, | |
| paucis diebus post mortem Africani. Eius disputatio- | 5 |
| nis sententias memoriae mandavi, quas hoc libro ex- | |
| posui arbitratu meo; quasi enim ipsos induxi loquen- | |
| tes, ne 'inquam' et 'inquit' saepius interponeretur, | |
| atque ut tamquam a praesentibus coram haberi sermo | |
| videretur. | 10 |