| Cum enim saepe mecum ageres, ut de amicitia | 4.1 |
| scriberem aliquid, digna mihi res cum omnium cogni- | |
| tione, tum nostra familiaritate visa est. Itaque feci | |
| non invitus, ut prodessem multis rogatu tuo. Sed ut | |
| in Catone Maiore, qui est scriptus ad te de senec- | 5 |
| tute, Catonem induxi senem disputantem, quia nulla | |
| videbatur aptior persona, quae de illa aetate loquere- | |
| tur, quam eius, qui et diutissime senex fuisset et in | |
| ipsa senectute praeter ceteros floruisset, sic, cum ac- | |
| cepissemus a patribus maxime memorabilem C. Laeli | 10 |
| et P. Scipionis familiaritatem fuisse, idonea mihi | |
| Laeli persona visa est, quae de amicitia ea ipsa dis- | |
| sereret, quae disputata ab eo meminisset Scaevola. | |
| Genus autem hoc sermonum positum in hominum ve- | |
| terum auctoritate, et eorum inlustrium, plus nescio | 15 |
| quo pacto videtur habere gravitatis; itaque ipse mea | |
| legens sic adficior interdum, ut Catonem, non me | |
| loqui existimem. Sed ut tum ad senem senex de se- | 5.1 |
| nectute, sic hoc libro ad amicum amicissimus scripsi | |
| de amicitia. Tum est Cato locutus, quo erat nemo | |
| fere senior temporibus illis, nemo prudentior; nunc | |
| Laelius et sapiens (sic enim est habitus) et amicitiae | 5 |
| gloria excellens de amicitia loquetur. Tu velim a me | |
| animum parumper avertas, Laelium loqui ipsum putes. | |
| C. Fannius et Q. Mucius ad socerum veniunt post | |
| mortem Africani; ab his sermo oritur, respondet Lae- | |
| lius, cuius tota disputatio est de amicitia, quam le- | 10 |
| gens te ipse cognosces. | |
| Fannius. Sunt ista, Laeli; nec enim melior vir | 6.1 |
| fuit Africano quisquam nec clarior. Sed existimare | |
| debes omnium oculos in te esse coniectos unum; te | |
| sapientem et appellant et existimant. Tribuebatur hoc | |
| modo M. Catoni, scimus L. Acilium apud patres no- | 5 |
| stros appellatum esse sapientem, sed uterque alio quo- | |
| dam modo, Acilius, quia prudens esse in iure civili | |
| putabatur, Cato, quia multarum rerum usum habebat; | |
| multa eius et in senatu et in foro vel provisa pru- | |
| denter vel acta constanter vel responsa acute fere- | 10 |
| bantur; propterea quasi cognomen iam habebat in | |
| senectute sapientis. Te autem alio quodam modo non | |
| solum natura et moribus, verum etiam studio et doc- | |
| trina esse sapientem, nec sicut vulgus, sed ut eruditi | |
| solent appellare sapientem, qualem in reliqua Graecia | 15 |
| neminem (nam qui septem appellantur, eos, qui ista | 7.1 |
| subtilius quaerunt, in numero sapientium non habent), | |
| Athenis unum accepimus, et eum quidem etiam Apol- | |
| linis oraculo sapientissimum iudicatum; hanc esse in | |
| te sapientiam existumant, ut omnia tua in te posita | 5 |
| esse ducas humanosque casus virtute inferiores putes. | |
| Itaque ex me quaerunt, credo ex hoc item Scaevola, | |
| quonam pacto mortem Africani feras, eoque magis, | |
| quod proximis Nonis cum in hortos D. Bruti auguris | |
| commentandi causa, ut adsolet, venissemus, tu non | 10 |
| adfuisti, qui diligentissime semper illum diem et illud | |
| munus solitus esses obire. |