| Scaevola. Quaerunt quidem, C. Laeli, multi, ut | 8.1 |
| est a Fannio dictum, sed ego id respondeo, quod ani- | |
| mum adverti, te dolorem, quem acceperis cum summi | |
| viri, tum amicissumi morte, ferre moderate nec po- | |
| tuisse non commoveri nec fuisse id humanitatis tuae; | 5 |
| quod autem Nonis in conlegio nostro non adfuisses, | |
| valitudinem respondeo causam, non maestitiam fuisse. | |
| Laelius. Recte tu quidem, Scaevola, et vere; nec | |
| enim ab isto officio, quod semper usurpavi, cum va- | |
| lerem, abduci incommodo meo debui, nec ullo casu | 10 |
| arbitror hoc constanti homini posse contingere, ut | |
| ulla intermissio fiat officii. Tu autem, Fanni, quod | 9.1 |
| mihi tantum tribui dicis, quantum ego nec adgnosco | |
| nec postulo, facis amice; sed, ut mihi videris, non | |
| recte iudicas de Catone; aut enim nemo, quod quidem | |
| magis credo, aut, si quisquam, ille sapiens fuit. Quo | 5 |
| modo, ut alia omittam, mortem filii tulit! memineram | |
| Paulum, videram Galum, sed hi in pueris, Cato in | |
| perfecto et spectato viro. Quam ob rem cave Catoni | 10.1 |
| anteponas ne istum quidem ipsum, quem Apollo, ut | |
| ais, sapientissimum iudicavit; huius enim facta, illius | |
| dicta laudantur. De me autem, ut iam cum utroque | |
| loquar, sic habetote: | 5 |
| Ego si Scipionis desiderio me moveri negem, quam | |
| id recte faciam, viderint sapientes; sed certe mentiar. | |
| Moveor enim tali amico orbatus, qualis, ut arbitror, | |
| nemo umquam erit, ut confirmare possum, nemo certe | |
| fuit; sed non egeo medicina, me ipse consolor, et | 10 |
| maxime illo solacio, quod eo errore careo, quo ami- | |
| corum decessu plerique angi solent. Nihil mali acci- | |
| disse Scipioni puto, mihi accidit, si quid accidit; suis | |
| autem incommodis graviter angi non amicum, sed se | |
| ipsum amantis est. Cum illo vero quis neget actum | 11.1 |
| esse praeclare? Nisi enim, quod ille minime putabat, | |
| inmortalitatem optare vellet, quid non adeptus est, | |
| quod homini fas esset optare? qui summam spem | |
| civium, quam de eo iam puero habuerant, continuo | 5 |
| adulescens incredibili virtute superavit, qui consulatum | |
| petivit numquam, factus consul est bis, primum ante | |
| tempus, iterum sibi suo tempore, rei publicae paene | |
| sero, qui duabus urbibus eversis inimicissimis huic | |
| imperio non modo praesentia, verum etiam futura bella | 10 |
| delevit. Quid dicam de moribus facillimis, de pietate | |
| in matrem, liberalitate in sorores, bonitate in suos, | |
| iustitia in omnes? nota sunt vobis. Quam autem ci- | |
| vitati carus fuerit, maerore funeris indicatum est. Quid | |
| igitur hunc paucorum annorum accessio iuvare po- | 15 |
| tuisset? Senectus enim quamvis non sit gravis, ut | |
| memini Catonem anno ante, quam est mortuus, mecum | |
| et cum Scipione disserere, tamen aufert eam viridita- | |
| tem, in qua etiam nunc erat Scipio. Quam ob rem | 12.1 |
| vita quidem talis fuit vel fortuna vel gloria, ut nihil | |
| posset accedere, moriendi autem sensum celeritas ab- | |
| stulit; quo de genere mortis difficile dictu est, quid | |
| homines suspicentur, videtis; hoc vere tamen licet | 5 |
| dicere, P. Scipioni ex multis diebus, quos in vita ce- | |
| leberrimos laetissimosque viderit, illum diem claris- | |
| simum fuisse, quom senatu dimisso domum reductus | |
| ad vesperum est a patribus conscriptis, populo Ro- | |
| mano, sociis et Latinis, pridie quam excessit e vita, | 10 |
| ut ex tam alto dignitatis gradu ad superos videatur | |
| deos potius quam ad inferos pervenisse. |