| Neque enim adsentior iis, qui haec nuper disserere | 13.1 |
| coeperunt, cum corporibus simul animos interire atque | |
| omnia morte deleri; plus apud me antiquorum aucto- | |
| ritas valet, vel nostrorum maiorum, qui mortuis tam | |
| religiosa iura tribuerunt, quod non fecissent profecto, | 5 |
| si nihil ad eos pertinere arbitrarentur, vel eorum, qui | |
| in hac terra fuerunt magnamque Graeciam, quae nunc | |
| quidem deleta est, tum florebat, institutis et praecep- | |
| tis suis erudierunt, vel eius, qui Apollinis oraculo | |
| sapientissimus est iudicatus, †qui non tum hoc, tum | 10 |
| illud, ut in plerisque, sed idem semper, animos homi- | |
| num esse divinos, iisque, cum ex corpore excessissent, | |
| reditum in caelum patere, optimoque et iustissimo | |
| cuique expeditissimum. Quod idem Scipioni videbatur, | 14.1 |
| qui quidem, quasi praesagiret, perpaucis ante mortem | |
| diebus, cum et Philus et Manilius adesset et alii plu- | |
| res, tuque etiam, Scaevola, mecum venisses, triduum | |
| disseruit de re publica; cuius disputationis fuit extre- | 5 |
| mum fere de inmortalitate animorum, quae se in quiete | |
| per visum ex Africano audisse dicebat. Id si ita est, | |
| ut optumi cuiusque animus in morte facillime evolet | |
| tamquam e custodia vinclisque corporis, cui censemus | |
| cursum ad deos faciliorem fuisse quam Scipioni? Quo- | 10 |
| circa maerere hoc eius eventu vereor ne invidi magis | |
| quam amici sit. Sin autem illa veriora, ut idem in- | |
| teritus sit animorum et corporum nec ullus sensus | |
| maneat, ut nihil boni est in morte, sic certe nihil | |
| mali; sensu enim amisso fit idem, quasi natus non | 15 |
| esset omnino, quem tamen esse natum et nos gaude- | |
| mus et haec civitas, dum erit, laetabitur. Quam ob | 15.1 |
| rem cum illo quidem, ut supra dixi, actum optime est, | |
| mecum incommodius, quem fuerat aequius, ut prius | |
| introieram, sic prius exire de vita. Sed tamen recor- | |
| datione nostrae amicitiae sic fruor, ut beate vixisse | 5 |
| videar, quia cum Scipione vixerim, quocum mihi con- | |
| iuncta cura de publica re et de privata fuit, quocum | |
| et domus fuit et militia communis et, id in quo est | |
| omnis vis amicitiae, voluntatum, studiorum, senten- | |
| tiarum summa consensio. Itaque non tam ista me | 10 |
| sapientiae, quam modo Fannius commemoravit, fama | |
| delectat, falsa praesertim, quam quod amicitiae no- | |
| strae memoriam spero sempiternam fore, idque eo mihi | |
| magis est cordi, quod ex omnibus saeculis vix tria | |
| aut quattuor nominantur paria amicorum; quo in ge- | 15 |
| nere sperare videor Scipionis et Laeli amicitiam no- | |
| tam posteritati fore. |