| Fannius. Istuc quidem, Laeli, ita necesse est. Sed | 16.1 |
| quoniam amicitiae mentionem fecisti et sumus otiosi, | |
| pergratum mihi feceris, spero item Scaevolae, si, quem | |
| ad modum soles de ceteris rebus, quom ex te quae- | |
| runtur, sic de amicitia disputaris quid sentias, qualem | 5 |
| existumes, quae praecepta des. | |
| Scaevola. Mihi vero erit gratum; atque id ipsum | |
| cum tecum agere conarer, Fannius antevortit. Quam | |
| ob rem utrique nostrum gratum admodum feceris. | |
| Laelius. Ego vero non gravarer, si mihi ipse | 17.1 |
| confiderem; nam et praeclara res est et sumus, ut | |
| dixit Fannius, otiosi. Sed quis ego sum? aut quae est | |
| in me facultas? doctorum est ista consuetudo, eaque | |
| Graecorum, ut iis ponatur, de quo disputent quamvis | 5 |
| subito; magnum opus est egetque exercitatione non | |
| parva. Quam ob rem, quae disputari de amicitia pos- | |
| sunt, ab eis censeo petatis, qui ista profitentur; ego | |
| vos hortari tantum possum, ut amicitiam omnibus | |
| rebus humanis anteponatis; nihil est enim tam naturae | 10 |
| aptum, tam conveniens ad res vel secundas vel ad- | |
| versas. Sed hoc primum sentio, nisi in bonis amici- | 18.1 |
| tiam esse non posse; neque id ad vivum reseco, ut | |
| illi, qui haec subtilius disserunt, fortasse vere, sed ad | |
| communem utilitatem parum; negant enim quemquam | |
| esse virum bonum nisi sapientem. Sit ita sane; sed | 5 |
| eam sapientiam interpretantur, quam adhuc mortalis | |
| nemo est consecutus, nos autem ea, quae sunt in usu | |
| vitaque communi, non ea, quae finguntur aut optan- | |
| tur, spectare debemus. Numquam ego dicam C. Fa- | |
| bricium, M'. Curium, Ti. Coruncanium, quos sapientes | 10 |
| nostri maiores iudicabant, ad istorum normam fuisse | |
| sapientes. Quare sibi habeant sapientiae nomen et invi- | |
| diosum et obscurum, concedant, ut viri boni fuerint. | |
| Ne id quidem facient, negabunt id nisi sapienti posse | |
| concedi. Agamus igitur pingui, ut aiunt, Minerva. Qui | 19.1 |
| ita se gerunt, ita vivunt, ut eorum probetur fides, in- | |
| tegritas, aequitas, liberalitas, nec sit in eis ulla cupi- | |
| ditas, libido, audacia, sintque magna constantia, ut ii | |
| fuerunt, modo quos nominavi, hos viros bonos, ut | 5 |
| habiti sunt, sic etiam appellandos putemus, quia se- | |
| quantur, quantum homines possunt, naturam optimam | |
| bene vivendi ducem. Sic enim mihi perspicere videor, | |
| ita natos esse nos, ut inter omnes esset societas quae- | |
| dam, maior autem, ut quisque proxume accederet. Ita- | 10 |
| que cives potiores quam peregrini, propinqui quam | |
| alieni; cum his enim amicitiam natura ipsa peperit; | |
| sed ea non satis habet firmitatis. Namque hoc prae- | |
| stat amicitia propinquitati, quod ex propinquitate be- | |
| nivolentia tolli potest, ex amicitia non potest; sublata | 15 |
| enim benivolentia amicitiae nomen tollitur, propinqui- | |
| tatis manet. Quanta autem vis amicitiae sit, ex hoc | 20.1 |
| intellegi maxime potest, quod ex infinita societate ge- | |
| neris humani, quam conciliavit ipsa natura, ita con- | |
| tracta res est et adducta in angustum, ut omnis ca- | |
| ritas aut inter duos aut inter paucos iungeretur. | 5 |