| Est enim amicitia nihil aliud nisi omnium divina- | 20.6 |
| rum humanarumque rerum cum benivolentia et caritate | |
| consensio; qua quidem haut scio an excepta sapientia | |
| nihil melius homini sit a dis inmortalibus datum. | |
| Divitias alii praeponunt, bonam alii valitudinem, alii | 10 |
| potentiam, alii honores, multi etiam voluptates. Be- | |
| luarum hoc quidem extremum, illa autem superiora | |
| caduca et incerta, posita non tam in consiliis nostris | |
| quam in fortunae temeritate. Qui autem in virtute | |
| summum bonum ponunt, praeclare illi quidem, sed | 15 |
| haec ipsa virtus amicitiam et gignit et continet, nec | |
| sine virtute amicitia esse ullo pacto potest. Iam vir- | 21.1 |
| tutem ex consuetudine vitae sermonisque nostri inter- | |
| pretemur nec eam, ut quidam docti, verborum magni- | |
| ficentia metiamur virosque bonos eos, qui habentur, | |
| numeremus, Paulos, Catones, Galos, Scipiones, Philos; | 5 |
| his communis vita contenta est; eos autem omittamus, | |
| qui omnino nusquam reperiuntur. Talis igitur inter | 22.1 |
| viros amicitia tantas oportunitates habet, quantas vix | |
| queo dicere. Principio qui potest esse vita 'vitalis', | |
| ut ait Ennius, quae non in amici mutua benivolentia | |
| conquiescit? Quid dulcius quam habere, quicum omnia | 5 |
| audeas sic loqui ut tecum? Qui esset tantus fructus | |
| in prosperis rebus, nisi haberes, qui illis aeque ac tu | |
| ipse gauderet? adversas vero ferre difficile esset sine | |
| eo, qui illas gravius etiam quam tu ferret. Denique | |
| ceterae res, quae expetuntur, oportunae sunt singulae | 10 |
| rebus fere singulis, divitiae, ut utare, opes, ut colare, | |
| honores, ut laudere, voluptates, ut gaudeas, valitudo, | |
| ut dolore careas et muneribus fungare corporis; ami- | |
| citia res plurimas continet; quoquo te verteris, praesto | |
| est, nullo loco excluditur, numquam intempestiva, num- | 15 |
| quam molesta est; itaque non aqua, non igni, ut aiunt, | |
| locis pluribus utimur quam amicitia. Neque ego nunc | |
| de vulgari aut de mediocri, quae tamen ipsa et delec- | |
| tat et prodest, sed de vera et perfecta loquor, qualis | |
| eorum, qui pauci nominantur, fuit. Nam et secundas | 20 |
| res splendidiores facit amicitia et adversas partiens | |
| communicansque leviores. |