| Quomque plurimas et maximas commoditates ami- | 23.1 |
| citia contineat, tum illa nimirum praestat omnibus, | |
| quod bonam spem praelucet in posterum nec debili- | |
| tari animos aut cadere patitur. Verum enim amicum | |
| qui intuetur, tamquam exemplar aliquod intuetur sui. | 5 |
| Quocirca et absentes adsunt et egentes abundant et | |
| inbecilli valent et, quod difficilius dictu est, mortui | |
| vivunt; tantus eos honos, memoria, desiderium prose- | |
| quitur amicorum. Ex quo illorum beata mors vide- | |
| tur, horum vita laudabilis. Quodsi exemeris ex rerum | 10 |
| natura benivolentiae coniunctionem, nec domus ulla | |
| nec urbs stare poterit, ne agri quidem cultus per- | |
| manebit. Id si minus intellegitur, quanta vis amici- | |
| tiae concordiaeque sit, ex dissensionibus atque ex dis- | |
| cordiis perspici potest. Quae enim domus tam stabilis, | 15 |
| quae tam firma civitas est, quae non odiis et discidiis | |
| funditus possit everti? Ex quo, quantum boni sit in | |
| amicitia, iudicari potest. Agrigentinum quidem doctum | 24.1 |
| quendam virum carminibus Graecis vaticinatum ferunt, | |
| quae in rerum natura totoque mundo constarent, quae- | |
| que moverentur, ea contrahere amicitiam, dissipare | |
| discordiam. Atque hoc quidem omnes mortales et in- | 5 |
| tellegunt et re probant. Itaque, si quando aliquod | |
| officium extitit amici in periculis aut adeundis aut | |
| communicandis, quis est, qui id non maximis ecferat | |
| laudibus? Qui clamores tota cavea nuper in hospitis | |
| et amici mei M. Pacuvi nova fabula! cum ignorante | 10 |
| rege, uter Orestes <esset, Pylades> Orestem se esse di- | |
| ceret, ut pro illo necaretur, Orestes autem, ita ut erat, | |
| Orestem se esse perseveraret. Stantes plaudebant in | |
| re ficta; quid arbitramur in vera facturos fuisse? | |
| Facile indicabat ipsa natura vim suam, cum homines, | 15 |
| quod facere ipsi non possent, id recte fieri in altero | |
| iudicarent. |