| Hactenus mihi videor de amicitia quid sentirem | 24.18 |
| potuisse dicere; si quae praeterea sunt (credo autem | |
| esse multa), ab iis, si videbitur, qui ista disputant, | 20 |
| quaeritote. | |
| Fannius. Nos autem a te potius; quamquam etiam | 25.1 |
| ab istis saepe quaesivi et audivi non invitus equidem; | |
| sed aliud quoddam filum orationis tuae. | |
| Scaevola. Tum magis id diceres, Fanni, si nuper | |
| in hortis Scipionis, cum est de re publica disputatum, | 5 |
| adfuisses. Qualis tum patronus iustitiae fuit contra | |
| accuratam orationem Phili! | |
| Fannius. Facile id quidem fuit, iustitiam iustissimo | |
| viro defendere. | |
| Scaevola. Quid? amicitiam nonne facile ei, qui ob | 10 |
| eam summa fide, constantia iustitiaque servatam maxu- | |
| mam gloriam ceperit? | |
| Laelius. Vim hoc quidem est adferre. Quid enim | 26.1 |
| refert, qua me ratione cogatis? cogitis certe. Studiis | |
| enim generorum, praesertim in re bona, cum difficile | |
| est, tum ne aequum quidem obsistere. | |
| Saepissime igitur mihi de amicitia cogitanti maxime | 5 |
| illud considerandum videri solet, utrum propter in- | |
| becillitatem atque inopiam desiderata sit amicitia, ut | |
| dandis recipiendisque meritis quod quisque minus per | |
| se ipse posset, id acciperet ab alio vicissimque red- | |
| deret, an esset hoc quidem proprium amicitiae, sed | 10 |
| antiquior et pulchrior et magis a natura ipsa profecta | |
| alia causa. Amor enim, ex quo amicitia nominata | |
| est, princeps est ad benivolentiam coniungendam. Nam | |
| utilitates quidem etiam ab iis percipiuntur saepe, qui | |
| simulatione amicitiae coluntur et observantur temporis | 15 |
| causa, in amicitia autem nihil fictum est, nihil simu- | |
| latum et, quidquid est, id est verum et voluntarium. | |
| Quapropter a natura mihi videtur potius quam ab in- | 27.1 |
| digentia orta amicitia, adplicatione magis animi cum | |
| quodam sensu amandi quam cogitatione, quantum illa | |
| res utilitatis esset habitura. Quod quidem quale sit, | |
| etiam in bestiis quibusdam animadverti potest, quae | 5 |
| ex se natos ita amant ad quoddam tempus et ab eis | |
| ita amantur, ut facile earum sensus appareat. Quod | |
| in homine multo est evidentius, primum ex ea cari- | |
| tate, quae est inter natos et parentes, quae dirimi | |
| nisi detestabili scelere non potest; deinde cum simi- | 10 |
| lis sensus extitit amoris, si aliquem nacti sumus, cuius | |
| cum moribus et natura congruamus, quod in eo quasi | |
| lumen aliquod probitatis et virtutis perspicere videa- | |
| mur. Nihil est enim virtute amabilius, nihil, quod | 28.1 |
| magis adliciat ad diligendum, quippe cum propter vir- | |
| tutem et probitatem etiam eos, quos numquam vidi- | |
| mus, quodam modo diligamus. Quis est, qui C. Fabrici, | |
| M'. Curi non cum caritate aliqua benivola memoriam | 5 |
| usurpet, quos numquam viderit? quis autem est, qui | |
| Tarquinium Superbum, qui Sp. Cassium, Sp. Maelium | |
| non oderit? Cum duobus ducibus de imperio in Italia | |
| est decertatum, Pyrrho et Hannibale; ab altero propter | |
| probitatem eius non nimis alienos animos habemus, | 10 |
| alterum propter crudelitatem semper haec civitas oderit. |