| Quodsi tanta vis probitatis est, ut eam vel in eis, | 29.1 |
| quos numquam vidimus, vel, quod maius est, in hoste | |
| etiam diligamus, quid mirum est, si animi hominum | |
| moveantur, cum eorum, quibuscum usu coniuncti esse | |
| possunt, virtutem et bonitatem perspicere videantur? | 5 |
| Quamquam confirmatur amor et beneficio accepto et | |
| studio perspecto et consuetudine adiuncta, quibus rebus | |
| ad illum primum motum animi et amoris adhibitis | |
| admirabilis quaedam exardescit benivolentiae magni- | |
| tudo. Quam si qui putant ab inbecillitate proficisci, | 10 |
| ut sit, per quem adsequatur, quod quisque desideret, | |
| humilem sane relinquunt et minime generosum, ut | |
| ita dicam, ortum amicitiae, quam ex inopia atque in- | |
| digentia natam volunt. Quod si ita esset, ut quisque | |
| minimum esse in se arbitraretur, ita ad amicitiam | 15 |
| esset aptissimus; quod longe secus est. Ut enim quis- | 30.1 |
| que sibi plurimum confidit, et ut quisque maxime | |
| virtute et sapientia sic munitus est, ut nullo egeat | |
| suaque omnia in se ipso posita iudicet, ita in ami- | |
| citiis expetendis colendisque maxime excellit. Quid | 5 |
| enim? Africanus indigens mei? Minime hercule! ac | |
| ne ego quidem illius; sed ego admiratione quadam | |
| virtutis eius, ille vicissim opinione fortasse non nulla, | |
| quam de meis moribus habebat, me dilexit; auxit beni- | |
| volentiam consuetudo. Sed quamquam utilitates mul- | 10 |
| tae et magnae consecutae sunt, non sunt tamen ab | |
| earum spe causae diligendi profectae. Ut enim bene- | 31.1 |
| fici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam | |
| (neque enim beneficium faeneramur, sed natura pro- | |
| pensi ad liberalitatem sumus), sic amicitiam non spe | |
| mercedis adducti, sed quod omnis eius fructus in ipso | 5 |
| amore inest, expetendam putamus. Ab his, qui pe- | 32.1 |
| cudum ritu ad voluptatem omnia referunt, longe dis- | |
| sentiunt, nec mirum; nihil enim altum, nihil magni- | |
| ficum ac divinum suspicere possunt, qui suas omnes | |
| cogitationes abiecerunt in rem tam humilem tamque | 5 |
| contemptam. Quam ob rem hos quidem ab hoc ser- | |
| mone removeamus, ipsi autem intellegamus natura | |
| gigni sensum diligendi et benivolentiae caritatem facta | |
| significatione probitatis. Quam qui adpetiverunt, ad- | |
| plicant se et propius admovent, ut et usu eius, quem | 10 |
| diligere coeperunt, fruantur et moribus sintque pares | |
| in amore et aequales propensioresque ad bene meren- | |
| dum quam ad reposcendum, atque haec inter eos sit | |
| honesta certatio. Sic et utilitates ex amicitia maximae | |
| capientur, et erit eius ortus a natura quam ab inbe- | 15 |
| cillitate gravior et verior. Nam si utilitas amicitias | |
| conglutinaret, eadem commutata dissolveret; sed quia | |
| natura mutari non potest, idcirco verae amicitiae sem- | |
| piternae sunt. Ortum quidem amicitiae videtis, nisi | |
| quid ad haec forte vultis. | 20 |