| Fannius. Tu vero perge, Laeli; pro hoc enim, qui | 32.21 |
| minor est natu, meo iure respondeo. | |
| Scaevola. Recte tu quidem. Quam ob rem audia- | 33.1 |
| mus. | |
| Laelius. Audite vero, optumi viri, ea, quae saepis- | |
| sime inter me et Scipionem de amicitia disserebantur. | |
| Quamquam ille quidem nihil difficilius esse dicebat, | 5 |
| quam amicitiam usque ad extremum vitae diem per- | |
| manere. Nam, vel ut non idem expediret, incidere | |
| saepe, vel ut de re publica non idem sentiretur; mu- | |
| tari etiam mores hominum saepe dicebat, alias ad- | |
| versis rebus, alias aetate ingravescente. Atque earum | 10 |
| rerum exemplum ex similitudine capiebat ineuntis aeta- | |
| tis, quod summi puerorum amores saepe una cum prae- | |
| texta toga ponerentur; sin autem ad adulescentiam | 34.1 |
| perduxissent, dirimi tamen interdum contentione vel | |
| uxoriae condicionis vel commodi alicuius, quod idem | |
| adipisci uterque non posset. Quodsi qui longius in | |
| amicitia provecti essent, tamen saepe labefactari, si in | 5 |
| honoris contentionem incidissent; pestem enim nullam | |
| maiorem esse amicitiis quam in plerisque pecuniae | |
| cupiditatem, in optimis quibusque honoris certamen | |
| et gloriae; ex quo inimicitias maximas saepe inter | |
| amicissimos exstitisse. Magna etiam discidia et ple- | 35.1 |
| rumque iusta nasci, cum aliquid ab amicis, quod rectum | |
| non esset, postularetur, ut aut libidinis ministri aut | |
| adiutores essent ad iniuriam; quod qui recusarent, | |
| quamvis honeste id facerent, ius tamen amicitiae de- | 5 |
| serere arguerentur ab iis, quibus obsequi nollent. Illos | |
| autem, qui quidvis ab amico auderent postulare, postu- | |
| latione ipsa profiteri omnia se amici causa esse factu- | |
| ros. Eorum querela inveterata non modo familiari- | |
| tates exstingui solere, sed odia etiam gigni sempiterna. | 10 |
| Haec ita multa quasi fata inpendere amicitiis, ut omnia | |
| subterfugere non modo sapientiae, sed etiam felicitatis | |
| diceret sibi videri. |