| Quam ob rem id primum videamus, si placet, qua- | 36.1 |
| tenus amor in amicitia progredi debeat. Numne, si | |
| Coriolanus habuit amicos, ferre contra patriam arma | |
| illi cum Coriolano debuerunt? num Vecellinum amici | |
| regnum adpetentem, num Maelium debuerunt iuvare? | 5 |
| Tib. quidem Gracchum rem publicam vexantem a | 37.1 |
| Q. Tuberone aequalibusque amicis derelictum videba- | |
| mus. At C. Blossius Cumanus, hospes familiae vestrae, | |
| Scaevola, quom ad me, quod aderam Laenati et Rupilio | |
| consulibus in consilio, deprecatum venisset, hanc, ut | 5 |
| sibi ignoscerem, causam adferebat, quod tanti Tib. | |
| Gracchum fecisset, ut, quidquid ille vellet, sibi facien- | |
| dum putaret. Tum ego: 'Etiamne, si te in Capi- | |
| tolium faces ferre vellet?' 'Numquam', inquit, | |
| 'voluisset id quidem; sed si voluisset, paruis- | 10 |
| sem.' Videtis, quam nefaria vox! Et hercule ita fecit | |
| vel plus etiam, quam dixit; non enim paruit ille Ti. | |
| Gracchi temeritati, sed praefuit, nec se comitem illius | |
| furoris, sed ducem praebuit. Itaque hac amentia quae- | |
| stione nova perterritus in Asiam profugit, ad hostes | 15 |
| se contulit, poenas rei publicae graves iustasque per- | |
| solvit. Nulla est igitur excusatio peccati, si amici | |
| causa peccaveris; nam cum conciliatrix amicitiae vir- | |
| tutis opinio fuerit, difficile est amicitiam manere, si a | |
| virtute defeceris. Quodsi rectum statuerimus vel con- | 38.1 |
| cedere amicis, quidquid velint, vel inpetrare ab iis, | |
| quidquid velimus, perfecta quidem sapientia si simus, | |
| nihil habeat res vitii; sed loquimur de iis amicis, qui | |
| ante oculos sunt, quos vidimus aut de quibus memoria | 5 |
| accepimus, quos novit vita communis. Ex hoc numero | |
| nobis exempla sumenda sunt, et eorum quidem maxime, | |
| qui ad sapientiam proxume accedunt. Videmus Papum | 39.1 |
| Aemilium Luscino familiarem fuisse (sic a patribus | |
| accepimus), bis una consules, collegas in censura; tum | |
| et cum iis et inter se coniunctissimos fuisse M'. Cu- | |
| rium, Ti. Coruncanium memoriae proditum est. Igitur | 5 |
| ne suspicari quidem possumus quemquam horum ab | |
| amico quippiam contendisse, quod contra fidem, contra | |
| ius iurandum, contra rem publicam esset. Nam hoc | |
| quidem in talibus viris quid adtinet dicere, si conten- | |
| disset, impetraturum non fuisse? cum illi sanctissimi | 10 |
| viri fuerint, aeque autem nefas sit tale aliquid et | |
| facere rogatum et rogare. At vero Tib. Gracchum | |
| sequebantur C. Carbo, C. Cato, et minime tum quidem | |
| C. frater nunc idem acerrimus. |