| Haec igitur lex in amicitia sanciatur, ut neque | 40.1 |
| rogemus res turpes nec faciamus rogati. Turpis enim | |
| excusatio est et minime accipienda cum in ceteris | |
| peccatis, tum si quis contra rem publicam se amici | |
| causa fecisse fateatur. Etenim eo loco, Fanni et Scae- | 5 |
| vola, locati sumus, ut nos longe prospicere oporteat | |
| futuros casus rei publicae. Deflexit iam aliquantum | |
| de spatio curriculoque consuetudo maiorum. Tib. | 41.1 |
| Gracchus regnum occupare conatus est, vel regnavit | |
| is quidem paucos menses. Num quid simile populus | |
| Romanus audierat aut viderat? Hunc etiam post mor- | |
| tem secuti amici et propinqui quid in P. Scipione effe- | 5 |
| cerint, sine lacrimis non queo dicere. Nam Carbo- | |
| nem, quocumque modo potuimus, propter recentem | |
| poenam Tib. Gracchi sustinuimus; de C. Gracchi autem | |
| tribunatu quid expectem, non lubet augurari. Serpit | |
| †deinde res, quae proclivis ad perniciem, cum semel | 10 |
| coepit, labitur. Videtis, in tabella iam ante quanta | |
| sit facta labes, primo Gabinia lege, biennio autem | |
| post Cassia. Videre iam videor populum a senatu | |
| disiunctum, multitudinis arbitrio res maximas agi. | |
| Plures enim discent, quem ad modum haec fiant, | 15 |
| quam quem ad modum iis resistatur. Quorsum haec? | 42.1 |
| Quia sine sociis nemo quicquam tale conatur. Prae- | |
| cipiendum est igitur bonis, ut, si in eius modi amici- | |
| tias ignari casu aliquo inciderint, ne existiment ita | |
| se alligatos, ut ab amicis in magna aliqua re publica | 5 |
| peccantibus non discedant; inprobis autem poena sta- | |
| tuenda est, nec vero minor iis, qui secuti erunt alte- | |
| rum, quam iis, qui ipsi fuerint impietatis duces. Quis | |
| clarior in Graecia Themistocle, quis potentior? qui | |
| cum imperator bello Persico servitute Graeciam libe- | 10 |
| ravisset propterque invidiam in exilium expulsus esset, | |
| ingratae patriae iniuriam non tulit, quam ferre debuit, | |
| fecit idem, quod xx annis ante apud nos fecerat Corio- | |
| lanus. His adiutor contra patriam inventus est nemo; | |
| itaque mortem sibi uterque conscivit. Quare talis | 43.1 |
| inproborum consensio non modo excusatione amicitiae | |
| tegenda non est, sed potius supplicio omni vindicanda | |
| est, ut ne quis concessum putet amicum vel bellum | |
| patriae inferentem sequi; quod quidem, ut res ire | 5 |
| coepit, haud scio an aliquando futurum sit. Mihi | |
| autem non minori curae est, qualis res publica post | |
| mortem meam futura, quam qualis hodie sit. |