| Haec igitur prima lex amicitiae sanciatur, ut ab | 44.1 |
| amicis honesta petamus, amicorum causa honesta fa- | |
| ciamus, ne exspectemus quidem, dum rogemur; studium | |
| semper adsit, cunctatio absit; consilium vero dare | |
| audeamus libere. Plurimum in amicitia amicorum | 5 |
| bene suadentium valeat auctoritas, eaque et adhibea- | |
| tur ad monendum non modo aperte, sed etiam acriter, | |
| si res postulabit, et adhibitae pareatur. Nam quibus- | 45.1 |
| dam, quos audio sapientes habitos in Graecia, pla- | |
| cuisse opinor mirabilia quaedam (sed nihil est, quod | |
| illi non persequantur argutiis): partim fugiendas esse | |
| nimias amicitias, ne necesse sit unum sollicitum esse | 5 |
| pro pluribus; satis superque esse sibi suarum cuique | |
| rerum, alienis nimis implicari molestum esse; com- | |
| modissimum esse quam laxissimas habenas habere | |
| amicitiae, quas vel adducas, cum velis, vel remittas; | |
| caput enim esse ad beate vivendum securitatem, qua | 10 |
| frui non possit animus, si tamquam parturiat unus | |
| pro pluribus. Alios autem dicere aiunt multo etiam | 46.1 |
| inhumanius (quem locum breviter paulo ante per- | |
| strinxi) praesidii adiumentique causa, non benivolen- | |
| tiae neque caritatis amicitias esse expetendas; itaque, | |
| ut quisque minimum firmitatis haberet minimumque | 5 |
| virium, ita amicitias adpetere maxime; ex eo fieri, | |
| ut mulierculae magis amicitiarum praesidia quaerant | |
| quam viri et inopes quam opulenti et calamitosi quam | |
| ii, qui putentur beati. O praeclaram sapientiam! Solem | 47.1 |
| enim e mundo tollere videntur, qui amicitiam e vita | |
| tollunt, qua nihil a dis inmortalibus melius habemus, | |
| nihil iucundius. Quae est enim ista securitas? Specie | |
| quidem blanda, sed reapse multis locis repudianda. | 5 |
| Neque enim est consentaneum ullam honestam rem | |
| actionemve, ne sollicitus sis, aut non suscipere aut | |
| susceptam deponere. Quodsi curam fugimus, virtus | |
| fugienda est, quae necesse est cum aliqua cura res | |
| sibi contrarias aspernetur atque oderit, ut bonitas | 10 |
| malitiam, temperantia lubidinem, ignaviam fortitudo; | |
| itaque videas rebus iniustis iustos maxime dolere, in- | |
| bellibus fortes, flagitiosis modestos. Ergo hoc pro- | |
| prium est animi bene constituti, et laetari bonis rebus | |
| et dolere contrariis. Quam ob rem, si cadit in sa- | 48.1 |
| pientem animi dolor, qui profecto cadit, nisi ex eius | |
| animo extirpatam humanitatem arbitramur, quae causa | |
| est, cur amicitiam funditus tollamus e vita, ne aliquas | |
| propter eam suscipiamus molestias? Quid enim in- | 5 |
| terest motu animi sublato non dico inter pecudem et | |
| hominem, sed inter hominem et truncum aut saxum | |
| aut quidvis generis eiusdem? Neque enim sunt isti | |
| audiendi, qui virtutem duram et quasi ferream esse | |
| quandam volunt; quae quidem est cum multis in rebus, | 10 |
| tum in amicitia tenera atque tractabilis, ut et bonis | |
| amici quasi diffundatur et incommodis contrahatur. | |
| Quam ob rem angor iste, qui pro amico saepe capien- | |
| dus est, non tantum valet, ut tollat e vita amicitiam, | |
| non plus quam ut virtutes, quia non nullas curas et | 15 |
| molestias adferunt, repudientur. |