| Cum autem contrahat amicitiam, ut supra dixi, | 48.17 |
| si qua significatio virtutis eluceat, ad quam se similis | |
| animus adplicet et adiungat, id cum contigit, amor | |
| exoriatur necesse est. Quid enim tam absurdum quam | 49.1 |
| delectari multis inanimis rebus, ut honore, ut gloria, | |
| ut aedificio, ut vestitu cultuque corporis, animante | |
| virtute praedito, eo qui vel amare vel, ut ita dicam, | |
| redamare possit, non admodum delectari? Nihil est | 5 |
| enim remuneratione benivolentiae, nihil vicissitudine | |
| studiorum officiorumque iucundius. Quid, si illud etiam | 50.1 |
| addimus, quod recte addi potest, nihil esse, quod ad | |
| se rem ullam tam alliciat et attrahat quam ad ami- | |
| citiam similitudo? concedetur profecto verum esse, ut | |
| bonos boni diligant adsciscantque sibi quasi propin- | 5 |
| quitate coniunctos atque natura. Nihil est enim ap- | |
| petentius similium sui nec rapacius quam natura. Quam | |
| ob rem hoc quidem, Fanni et Scaevola, constet, ut | |
| opinor, bonis inter bonos quasi necessariam benivolen- | |
| tiam, qui est amicitiae fons a natura constitutus. Sed | 10 |
| eadem bonitas etiam ad multitudinem pertinet. Non | |
| enim est inhumana virtus neque inmunis neque superba, | |
| quae etiam populos universos tueri eisque optume con- | |
| sulere soleat; quod non faceret profecto, si a caritate | |
| vulgi abhorreret. Atque etiam mihi quidem videntur, | 51.1 |
| qui utilitatum causa fingunt amicitias, amabilissimum | |
| nodum amicitiae tollere. Non enim tam utilitas parta | |
| per amicum quam amici amor ipse delectat, tumque | |
| illud fit, quod ab amico est profectum, iucundum, si | 5 |
| cum studio est profectum; tantumque abest, ut ami- | |
| citiae propter indigentiam colantur, ut ii, qui opibus | |
| et copiis maximeque virtute, in qua plurimum est | |
| praesidii, minime alterius indigeant, liberalissimi sint | |
| et beneficentissimi. Atque haut sciam an ne opus sit | 10 |
| quidem nihil umquam omnino deesse amicis. Ubi | |
| enim studia nostra viguissent, si numquam consilio, | |
| numquam opera nostra nec domi nec militiae Scipio | |
| eguisset? Non igitur utilitatem amicitia, sed utilitas | |
| amicitiam secuta est. | 15 |