| Non ergo erunt homines deliciis diffluentes audiendi, | 52.1 |
| si quando de amicitia, quam nec usu nec ratione ha- | |
| bent cognitam, disputabunt. Nam quis est, pro deorum | |
| fidem atque hominum! qui velit, ut neque diligat quem- | |
| quam nec ipse ab ullo diligatur, circumfluere omnibus | 5 |
| copiis atque in omnium rerum abundantia vivere? Haec | |
| enim est tyrannorum vita nimirum, in qua nulla fides, | |
| nulla caritas, nulla stabilis benivolentiae potest esse | |
| fiducia, omnia semper suspecta atque sollicita, nullus | |
| locus amicitiae. Quis enim aut eum diligat, quem | 53.1 |
| metuat, aut eum, a quo se metui putet? Coluntur | |
| tamen simulatione dumtaxat ad tempus. Quodsi forte, | |
| ut fit plerumque, ceciderunt, tum intellegitur, quam | |
| fuerint inopes amicorum. Quod Tarquinium dixisse | 5 |
| ferunt exulantem, tum se intellexisse, quos fidos ami- | |
| cos habuisset, quos infidos, cum iam neutris gratiam | |
| referre posset. Quamquam miror, illa superbia et | 54.1 |
| inportunitate si quemquam amicum habere potuit. At- | |
| que ut huius, quem dixi, mores veros amicos parare | |
| non potuerunt, sic multorum opes praepotentium ex- | |
| cludunt amicitias fideles. Non enim solum ipsa For- | 5 |
| tuna caeca est, sed eos etiam plerumque efficit caecos, | |
| quos conplexa est; itaque efferuntur fere fastidio et | |
| contumacia, nec quicquam insipiente fortunato in- | |
| tolerabilius fieri potest. Atque hoc quidem videre | |
| licet, eos, qui antea commodis fuerint moribus, im- | 10 |
| perio, potestate, prosperis rebus inmutari[, sperni ab | |
| iis veteres amicitias, indulgeri novis]. Quid autem | 55.1 |
| stultius quam, cum plurimum copiis, facultatibus, opi- | |
| bus possint, cetera parare, quae parantur pecunia, | |
| equos, famulos, vestem egregiam, vasa pretiosa, ami- | |
| cos non parare, optumam et pulcherrimam vitae, ut | 5 |
| ita dicam, supellectilem? etenim cetera cum parant, | |
| cui parent, nesciunt, nec cuius causa laborent (eius | |
| enim est istorum quidque, qui vicit viribus), amicitia- | |
| rum sua cuique permanet stabilis et certa possessio; | |
| ut, etiamsi illa maneant, quae sunt quasi dona For- | 10 |
| tunae, tamen vita inculta et deserta ab amicis non | |
| possit esse iucunda. Sed haec hactenus. |