| Constituendi autem sunt, qui sint in amicitia fines | 56.1 |
| et quasi termini diligendi. De quibus tres video sen- | |
| tentias ferri, quarum nullam probo, unam, ut eodem | |
| modo erga amicum adfecti simus, quo erga nosmet | |
| ipsos, alteram, ut nostra in amicos benivolentia illo- | 5 |
| rum erga nos benivolentiae pariter aequaliterque re- | |
| spondeat, tertiam, ut, quanti quisque se ipse facit, | |
| tanti fiat ab amicis. Harum trium sententiarum nulli | 57.1 |
| prorsus adsentior. Nec enim illa prima vera est, ut, | |
| quem ad modum in se quisque sit, sic in amicum sit | |
| animatus. Quam multa enim, quae nostra causa num- | |
| quam faceremus, facimus causa amicorum! precari ab | 5 |
| indigno, supplicare, tum acerbius in aliquem invehi | |
| insectarique vehementius, quae in nostris rebus non | |
| satis honeste, in amicorum fiunt honestissime; multae- | |
| que res sunt, in quibus de suis commodis viri boni | |
| multa detrahunt detrahique patiuntur, ut iis amici | 10 |
| potius quam ipsi fruantur. Altera sententia est, quae | 58.1 |
| definit amicitiam paribus officiis ac voluntatibus. Hoc | |
| quidem est nimis exigue et exiliter ad calculos vocare | |
| amicitiam, ut par sit ratio acceptorum et datorum. | |
| Divitior mihi et affluentior videtur esse vera amicitia | 5 |
| nec observare restricte, ne plus reddat quam acceperit; | |
| neque enim verendum est, ne quid excidat, aut ne | |
| quid in terram defluat, aut ne plus aequo quid in | |
| amicitiam congeratur. Tertius vero ille finis deter- | 59.1 |
| rumus, ut, quanti quisque se ipse faciat, tanti fiat ab | |
| amicis. Saepe enim in quibusdam aut animus ab- | |
| iectior est aut spes amplificandae fortunae fractior. | |
| Non est igitur amici talem esse in eum, qualis ille | 5 |
| in se est, sed potius eniti et efficere, ut amici iacen- | |
| tem animum excitet inducatque <in> spem cogitationem- | |
| que meliorem. Alius igitur finis verae amicitiae con- | |
| stituendus est, si prius, quid maxume reprehendere | |
| Scipio solitus sit, dixero. Negabat ullam vocem in- | 10 |
| imiciorem amicitiae potuisse reperiri quam eius, qui | |
| dixisset ita amare oportere, ut si aliquando esset | |
| osurus; nec vero se adduci posse, ut hoc, quem ad | |
| modum putaretur, a Biante esse dictum crederet, qui | |
| sapiens habitus esset unus e septem; impuri cuius- | 15 |
| dam aut ambitiosi aut omnia ad suam potentiam re- | |
| vocantis esse sententiam. Quonam enim modo quis- | |
| quam amicus esse poterit ei, cui se putabit inimicum | |
| esse posse? quin etiam necesse erit cupere et optare, | |
| ut quam saepissime peccet amicus, quo plures det | 20 |
| sibi tamquam ansas ad reprehendendum; rursum autem | |
| recte factis commodisque amicorum necesse erit angi, | |
| dolere, invidere. Quare hoc quidem praeceptum, cuius- | 60.1 |
| cumque est, ad tollendam amicitiam valet; illud potius | |
| praecipiendum fuit, ut eam diligentiam adhiberemus | |
| in amicitiis comparandis, ut ne quando amare incipe- | |
| remus eum, quem aliquando odisse possemus. Quin | 5 |
| etiam, si minus felices in diligendo fuissemus, feren- | |
| dum id Scipio potius quam inimicitiarum tempus cogi- | |
| tandum putabat. |