| His igitur finibus utendum arbitror, ut, cum emen- | 61.1 |
| dati mores amicorum sint, tum sit inter eos omnium | |
| rerum, consiliorum, voluntatum sine ulla exceptione | |
| communitas, ut, etiamsi qua fortuna acciderit ut minus | |
| iustae amicorum voluntates adiuvandae sint, in quibus | 5 |
| eorum aut caput agatur aut fama, declinandum de via | |
| sit, modo ne summa turpitudo sequatur; est enim, | |
| quatenus amicitiae dari venia possit. Nec vero negle- | |
| genda est fama, nec mediocre telum ad res gerendas | |
| existimare oportet benivolentiam civium; quam blan- | 10 |
| ditiis et adsentando colligere turpe est; virtus, quam | |
| sequitur caritas, minime repudianda est. Sed (saepe | 62.1 |
| enim redeo ad Scipionem, cuius omnis sermo erat de | |
| amicitia) querebatur, quod omnibus in rebus homines | |
| diligentiores essent; capras et oves quot quisque ha- | |
| beret, dicere posse, amicos quot haberet, non posse | 5 |
| dicere, et in illis quidem parandis adhibere curam, in | |
| amicis eligendis neglegentis esse nec habere quasi | |
| signa quaedam et notas, quibus eos, qui ad amicitias | |
| essent idonei, iudicarent. Sunt igitur firmi et stabiles | |
| et constantes eligendi; cuius generis est magna pe- | 10 |
| nuria. Et iudicare difficile est sane nisi expertum; | |
| experiendum autem est in ipsa amicitia. Ita prae- | |
| currit amicitia iudicium tollitque experiendi potesta- | |
| tem. Est igitur prudentis sustinere ut cursum, sic | 63.1 |
| impetum benivolentiae, †quo utamur quasi equis | |
| temptatis, sic amicitia ex aliqua parte periclitatis | |
| moribus amicorum. Quidam saepe in parva pecunia | |
| perspiciuntur quam sint leves, quidam autem, quos | 5 |
| parva movere non potuit, cognoscuntur in magna. Sin | |
| erunt aliqui reperti, qui pecuniam praeferre amicitiae | |
| sordidum existiment, ubi eos inveniemus, qui honores, | |
| magistratus, imperia, potestates, opes amicitiae non | |
| anteponant, ut, cum ex altera parte proposita haec | 10 |
| sint, ex altera ius amicitiae, non multo illa malint? | |
| Inbecilla enim est natura ad contemnendam poten- | |
| tiam; quam etiamsi neglecta amicitia consecuti sint, | |
| obscuratum iri arbitrantur, quia non sine magna causa | |
| sit neglecta amicitia. Itaque verae amicitiae difficil- | 64.1 |
| lime reperiuntur in iis, qui in honoribus reque publica | |
| versantur; ubi enim istum invenias, qui honorem | |
| amici anteponat suo? Quid? haec ut omittam, quam | |
| graves, quam difficiles plerisque videntur calamitatum | 5 |
| societates! ad quas non est facile inventu qui descen- | |
| dant. Quamquam Ennius recte: | |
| Amícus certus ín re incerta cérnitur, | |
| tamen haec duo levitatis et infirmitatis plerosque con- | |
| vincunt, aut si in bonis rebus contemnunt aut in malis | 10 |
| deserunt. Qui igitur utraque in re gravem, constan- | |
| tem, stabilem se in amicitia praestiterit, hunc ex | |
| maxime raro genere hominum iudicare debemus et | |
| paene divino. |