| Firmamentum autem stabilitatis constantiaeque est | 65.1 |
| eius, quam in amicitia quaerimus, fides; nihil est | |
| enim stabile, quod infidum est. Simplicem praeterea | |
| et communem et consentientem, id est qui rebus isdem | |
| moveatur, eligi par est, quae omnia pertinent ad fide- | 5 |
| litatem; neque enim fidum potest esse multiplex in- | |
| genium et tortuosum, neque vero, qui non isdem rebus | |
| movetur naturaque consentit, aut fidus aut stabilis | |
| potest esse. Addendum eodem est, ut ne criminibus | |
| aut inferendis delectetur aut credat oblatis, quae per- | 10 |
| tinent omnia ad eam, quam iam dudum tracto, con- | |
| stantiam. Ita fit verum illud, quod initio dixi, ami- | |
| citiam nisi inter bonos esse non posse. Est enim | |
| boni viri, quem eundem sapientem licet dicere, haec | |
| duo tenere in amicitia: primum ne quid fictum sit | 15 |
| neve simulatum; aperte enim vel odisse magis ingenui | |
| est quam fronte occultare sententiam; deinde non | |
| solum ab aliquo allatas criminationes repellere, sed | |
| ne ipsum quidem esse suspiciosum semper aliquid | |
| existimantem ab amico esse violatum. Accedat huc | 66.1 |
| suavitas quaedam oportet sermonum atque morum, | |
| haudquaquam mediocre condimentum amicitiae. Tri- | |
| stitia autem et in omni re severitas habet illa qui- | |
| dem gravitatem, sed amicitia remissior esse debet et | 5 |
| liberior et dulcior et ad omnem comitatem facilitatem- | |
| que proclivior. | |
| Existit autem hoc loco quaedam quaestio subdif- | 67.1 |
| ficilis, num quando amici novi, digni amicitia, veteri- | |
| bus sint anteponendi, ut equis vetulis teneros ante- | |
| ponere solemus. Indigna homine dubitatio! Non enim | |
| debent esse amicitiarum sicut aliarum rerum satieta- | 5 |
| tes; veterrima quaeque, ut ea vina, quae vetustatem | |
| ferunt, esse debet suavissima; verumque illud est, | |
| quod dicitur, multos modios salis simul edendos esse, | |
| ut amicitiae munus expletum sit. Novitates autem si | 68.1 |
| spem adferunt, ut tamquam in herbis non fallacibus | |
| fructus appareat, non sunt illae quidem repudiandae, | |
| vetustas tamen suo loco conservanda; maxima est | |
| enim vis vetustatis et consuetudinis. Quin ipso equo, | 5 |
| cuius modo feci mentionem, si nulla res impediat, | |
| nemo est, quin eo, quo consuevit, libentius utatur | |
| quam intractato et novo. Nec vero in hoc, quod est | |
| animal, sed in iis etiam, quae sunt inanima, consue- | |
| tudo valet, quom locis ipsis delectemur, montuosis | 10 |
| etiam et silvestribus, in quibus diutius commorati | |
| sumus. |