| Sed maximum est in amicitia parem esse inferiori. | 69.1 |
| Saepe enim excellentiae quaedam sunt, qualis erat | |
| Scipionis in nostro, ut ita dicam, grege. Numquam | |
| se ille Philo, numquam Rupilio, numquam Mummio | |
| anteposuit, numquam inferioris ordinis amicis, Q. vero | 5 |
| Maximum fratrem, egregium virum omnino, sibi ne- | |
| quaquam parem, quod is anteibat aetate, tamquam | |
| superiorem colebat suosque omnes per se posse esse | |
| ampliores volebat. Quod faciendum imitandumque est | 70.1 |
| omnibus, ut, si quam praestantiam virtutis, ingenii, | |
| fortunae consecuti sint, inpertiant ea suis communi- | |
| centque cum proximis, ut, si parentibus nati sint hu- | |
| milibus, si propinquos habeant inbecilliore vel animo | 5 |
| vel fortuna, eorum augeant opes eisque honori sint | |
| et dignitati. Ut in fabulis, qui aliquamdiu propter | |
| ignorationem stirpis et generis in famulatu fuerunt, | |
| cum cogniti sunt et aut deorum aut regum filii in- | |
| venti, retinent tamen caritatem in pastores, quos pa- | 10 |
| tres multos annos esse duxerunt. Quod est multo | |
| profecto magis in veris patribus certisque faciendum. | |
| Fructus enim ingenii et virtutis omnisque praestantiae | |
| tum maxumus capitur, cum in proxumum quemque | |
| confertur. | 15 |
| Ut igitur ii, qui sunt in amicitiae coniunctionisque | 71.1 |
| necessitudine superiores, exaequare se cum inferioribus | |
| debent, sic inferiores non dolere se a suis aut ingenio | |
| aut fortuna aut dignitate superari. Quorum plerique | |
| aut queruntur semper aliquid aut etiam exprobrant, | 5 |
| eoque magis, si habere se putant, quod officiose et | |
| amice et cum labore aliquo suo factum queant dicere. | |
| Odiosum sane genus hominum officia exprobrantium; | |
| quae meminisse debet is, in quem conlata sunt, non | |
| commemorare, qui contulit. Quam ob rem, ut ii, qui | 72.1 |
| superiores sunt, summittere se debent in amicitia, sic | |
| quodam modo inferiores extollere. Sunt enim quidam, | |
| qui molestas amicitias faciunt, cum ipsi se contemni | |
| putant; quod non fere contingit nisi iis, qui etiam | 5 |
| contemnendos se arbitrantur; qui hac opinione non | |
| modo verbis, sed etiam opere levandi sunt. Tantum | 73.1 |
| autem cuique tribuendum, primum quantum ipse effi- | |
| cere possis, deinde etiam quantum ille, quem diligas | |
| atque adiuves, sustinere. Non enim neque tu possis, | |
| quamvis excellas, omnes tuos ad honores amplissimos | 5 |
| perducere, ut Scipio P. Rupilium potuit consulem ef- | |
| ficere, fratrem eius L. non potuit. Quodsi etiam possis | |
| quidvis deferre ad alterum, videndum est tamen, quid | |
| ille possit sustinere. |