| Omnino amicitiae conroboratis iam confirmatisque | 74.1 |
| et ingeniis et aetatibus iudicandae sunt, nec, si qui | |
| ineunte aetate venandi aut pilae studiosi fuerunt, eos | |
| habere necessarios, quos tum eodem studio praeditos | |
| dilexerunt. Isto enim modo nutrices et paedagogi iure | 5 |
| vetustatis plurimum benivolentiae postulabunt; qui | |
| neglegendi quidem non sunt, sed alio quodam modo | |
| <a>est<imandi>. Aliter amicitiae stabiles permanere non | |
| possunt. Dispares enim mores, disparia studia se- | |
| quuntur, quorum dissimilitudo dissociat amicitias; nec | 10 |
| ob aliam causam ullam boni improbis, improbi bonis | |
| amici esse non possunt, nisi quod tanta est inter eos, | |
| quanta maxima potest esse, morum studiorumque di- | |
| stantia. Recte etiam praecipi potest in amicitiis, ne | 75.1 |
| intemperata quaedam benivolentia, quod persaepe fit, | |
| impediat magnas utilitates amicorum. Nec enim, ut | |
| ad fabulas redeam, Troiam Neoptolemus capere po- | |
| tuisset, si Lycomedem, apud quem erat educatus, mul- | 5 |
| tis cum lacrimis iter suum impedientem audire vo- | |
| luisset. Et saepe incidunt magnae res, ut discedendum | |
| sit ab amicis; quas qui impedire vult, quod deside- | |
| rium non facile ferat, is et infirmus est mollisque | |
| natura et ob eam ipsam causam in amicitia parum | 10 |
| iustus. Atque in omni re considerandum est, et quid | 76.1 |
| postules ab amico et quid patiare a te impetrari. | |
| Est etiam quaedam calamitas in amicitiis dimitten- | |
| dis non numquam necessaria; iam enim a sapientium | |
| familiaritatibus ad vulgares amicitias oratio nostra dela- | 5 |
| bitur. Erumpunt saepe vitia amicorum tum in ipsos ami- | |
| cos, tum in alienos, quorum tamen ad amicos redundet | |
| infamia. Tales igitur amicitiae sunt remissione usus elu- | |
| endae et, ut Catonem dicere audivi, dissuendae magis | |
| quam discindendae, nisi quaedam admodum intolerabilis | 10 |
| iniuria exarserit, ut neque rectum neque honestum sit | |
| nec fieri possit, ut non statim alienatio disiunctioque | |
| faciunda sit. Sin autem aut morum aut studiorum | 77.1 |
| commutatio quaedam, ut fieri solet, facta erit aut in | |
| rei publicae partibus dissensio intercesserit (loquor | |
| enim iam, ut paulo ante dixi, non de sapientium, sed | |
| de communibus amicitiis), cavendum erit, ne non so- | 5 |
| lum amicitiae depositae, sed etiam inimicitiae susceptae | |
| videantur. Nihil est enim turpius quam cum eo bel- | |
| lum gerere, quocum familiariter vixeris. Ab amicitia | |
| Q. Pompei meo nomine se removerat, ut scitis, Scipio; | |
| propter dissensionem autem, quae erat in re publica, | 10 |
| alienatus est a collega nostro Metello; utrumque egit | |
| graviter, auctoritate et offensione animi non acerba. | |
| Quam ob rem primum danda opera est, ne qua ami- | 78.1 |
| corum discidia fiant; sin tale aliquid evenerit, ut ex- | |
| tinctae potius amicitiae quam oppressae videantur. | |
| Cavendum vero, ne etiam in graves inimicitias con- | |
| vertant se amicitiae; ex quibus iurgia, maledicta, con- | 5 |
| tumeliae gignuntur. Quae tamen si tolerabiles erunt, | |
| ferendae sunt, et hic honos veteri amicitiae tribuen- | |
| dus, ut is in culpa sit, qui faciat, non, qui patiatur | |
| iniuriam. |