| Omnino omnium horum vitiorum atque incommo- | 78.10 |
| dorum una cautio est atque una provisio, ut ne nimis | |
| cito diligere incipiant neve non dignos. Digni autem | 79.1 |
| sunt amicitia, quibus in ipsis inest causa, cur dili- | |
| gantur. Rarum genus. Et quidem omnia praeclara | |
| rara, nec quicquam difficilius quam reperire, quod sit | |
| omni ex parte in suo genere perfectum. Sed plerique | 5 |
| neque in rebus humanis quicquam bonum norunt, nisi | |
| quod fructuosum sit, et amicos tamquam pecudes eos | |
| potissimum diligunt, ex quibus sperant se maxumum | |
| fructum esse capturos. Ita pulcherrima illa et maxume | 80.1 |
| naturali carent amicitia per se et propter se expetita | |
| nec ipsi sibi exemplo sunt, haec vis amicitiae et | |
| qualis et quanta sit. Ipse enim se quisque diligit, | |
| non ut aliquam a se ipse mercedem exigat caritatis | 5 |
| suae, sed quod per se sibi quisque carus est. Quod | |
| nisi idem in amicitiam transferetur, verus amicus num- | |
| quam reperietur; est enim is, qui est tamquam alter | |
| idem. Quodsi hoc apparet in bestiis, volucribus, nan- | 81.1 |
| tibus, agrestibus, cicuribus, feris, primum ut se ipsae | |
| diligant (id enim pariter cum omni animante nascitur), | |
| deinde ut requirant atque adpetant, ad quas se ad- | |
| plicent eiusdem generis animantis, idque faciunt cum | 5 |
| desiderio et cum quadam similitudine amoris humani, | |
| quanto id magis in homine fit natura! qui et se ipse | |
| diligit et alterum anquirit, cuius animum ita cum suo | |
| misceat, ut efficiat paene unum ex duobus. |