| Sed plerique perverse, ne dicam inpudenter, habere | 82.1 |
| talem amicum volunt, quales ipsi esse non possunt, | |
| quaeque ipsi non tribuunt amicis, haec ab iis deside- | |
| rant. Par est autem primum ipsum esse virum bonum, | |
| tum alterum similem sui quaerere. In talibus ea, quam | 5 |
| iam dudum tractamus, stabilitas amicitiae confirmari | |
| potest, cum homines benivolentia coniuncti primum | |
| cupiditatibus iis, quibus ceteri serviunt, imperabunt, | |
| deinde aequitate iustitiaque gaudebunt, omniaque alter | |
| pro altero suscipiet, neque quicquam umquam nisi ho- | 10 |
| nestum et rectum alter ab altero postulabit, neque | |
| solum colent inter se ac diligent, sed etiam verebuntur. | |
| Nam maxumum ornamentum amicitiae tollit, qui ex | |
| ea tollit verecundiam. Itaque in iis perniciosus est | 83.1 |
| error, qui existumant lubidinum peccatorumque om- | |
| nium patere in amicitia licentiam; virtutum amicitia | |
| adiutrix a natura data est, non vitiorum comes, ut, | |
| quoniam solitaria non posset virtus ad ea, quae summa | 5 |
| sunt, pervenire, coniuncta et consociata cum altera | |
| perveniret. Quae si quos inter societas aut est aut | |
| fuit aut futura est, eorum est habendus ad summum | |
| naturae bonum optumus beatissimusque comitatus. | |
| Haec est, inquam, societas, in qua omnia insunt, quae | 84.1 |
| putant homines expetenda, honestas, gloria, tranquil- | |
| litas animi atque iucunditas, ut et, cum haec adsint, | |
| beata vita sit et sine his esse non possit. Quod cum | |
| optumum maxumumque sit, si id volumus adipisci, | 5 |
| virtuti opera danda est, sine qua nec amicitiam neque | |
| ullam rem expetendam consequi possumus; ea vero | |
| neglecta qui se amicos habere arbitrantur, tum se | |
| denique errasse sentiunt, cum eos gravis aliquis casus | |
| experiri cogit. Quocirca (dicendum est enim saepius), | 85.1 |
| cum iudicaris, diligere oportet, non, cum dilexeris, | |
| iudicare. Sed cum multis in rebus neglegentia plecti- | |
| mur, tum maxime in amicis et diligendis et colendis; | |
| praeposteris enim utimur consiliis et acta agimus, | 5 |
| quod vetamur vetere proverbio. Nam implicati ultro | |
| et citro vel usu diuturno vel etiam officiis repente in | |
| medio cursu amicitias exorta aliqua offensione dis- | |
| rumpimus. |