| Quo etiam magis vituperanda est rei maxime ne- | 86.1 |
| cessariae tanta incuria. Una est enim amicitia in | |
| rebus humanis, de cuius utilitate omnes uno ore con- | |
| sentiunt. Quamquam a multis virtus ipsa contemnitur | |
| et venditatio quaedam atque ostentatio esse dicitur; | 5 |
| multi divitias despiciunt, quos parvo contentos tenuis | |
| victus cultusque delectat; honores vero, quorum cupi- | |
| ditate quidam inflammantur, quam multi ita contem- | |
| nunt, ut nihil inanius, nihil esse levius existiment! | |
| itemque cetera, quae quibusdam admirabilia videntur, | 10 |
| permulti sunt qui pro nihilo putent; de amicitia om- | |
| nes ad unum idem sentiunt, et ii, qui ad rem publi- | |
| cam se contulerunt, et ii, qui rerum cognitione doctri- | |
| naque delectantur, et ii, qui suum negotium gerunt | |
| otiosi, postremo ii, qui se totos tradiderunt volupta- | 15 |
| tibus, sine amicitia vitam esse nullam, si modo velint | |
| aliqua ex parte liberaliter vivere. Serpit enim nescio | 87.1 |
| quo modo per omnium vitas amicitia nec ullam aeta- | |
| tis degendae rationem patitur esse expertem sui. Quin | |
| etiam si quis asperitate ea est et inmanitate naturae, | |
| congressus ut hominum fugiat atque oderit, qualem | 5 |
| fuisse Athenis Timonem nescio quem accepimus, ta- | |
| men is pati non possit, ut non anquirat aliquem, | |
| apud quem evomat virus acerbitatis suae. Atque hoc | |
| maxime iudicaretur, si quid tale posset contingere, ut | |
| aliquis nos deus ex hac hominum frequentia tolleret | 10 |
| et in solitudine uspiam collocaret atque ibi suppedi- | |
| tans omnium rerum, quas natura desiderat, abundan- | |
| tiam et copiam hominis omnino aspiciendi potestatem | |
| eriperet. Quis tam esset ferreus, qui eam vitam ferre | |
| posset, cuique non auferret fructum voluptatum om- | 15 |
| nium solitudo? Verum ergo illud est, quod a Taren- | 88.1 |
| tino Archyta, ut opinor, dici solitum nostros senes | |
| commemorare audivi ab aliis senibus auditum: 'si | |
| quis in caelum ascendisset naturamque mundi | |
| et pulchritudinem siderum perspexisset, in- | 5 |
| suavem illam admirationem ei fore; quae iu- | |
| cundissima fuisset, si aliquem, cui narraret, | |
| habuisset.' Sic natura solitarium nihil amat semper- | |
| que ad aliquod tamquam adminiculum adnititur; quod | |
| in amicissimo quoque dulcissimum est. | 10 |