| Sed cum tot signis eadem natura declaret, quid | 88.11 |
| velit, anquirat, desideret, tamen obsurdescimus nescio | |
| quo modo nec ea, quae ab ea monemur, audimus. Est | |
| enim varius et multiplex usus amicitiae, multaeque | |
| causae suspicionum offensionumque dantur, quas tum | 15 |
| evitare, tum elevare, tum ferre sapientis est; una | |
| illa sublevanda offensio est, ut et utilitas in amicitia | |
| et fides retineatur: nam et monendi amici saepe sunt | |
| et obiurgandi, et haec accipienda amice, cum benivole | |
| fiunt. Sed nescio quo modo verum est, quod in An- | 89.1 |
| dria familiaris meus dicit: | |
| Obséquium amicos, véritas odiúm parit. | |
| Molesta veritas, siquidem ex ea nascitur odium, quod | |
| est venenum amicitiae, sed obsequium multo molestius, | 5 |
| quod peccatis indulgens praecipitem amicum ferri sinit; | |
| maxuma autem culpa in eo, qui et veritatem asper- | |
| natur et in fraudem obsequio inpellitur. Omni igitur | |
| hac in re habenda ratio et diligentia est, primum ut | |
| monitio acerbitate, deinde ut obiurgatio contumelia | 10 |
| careat; in obsequio autem, quoniam Terentiano verbo | |
| lubenter utimur, comitas adsit, adsentatio, vitiorum | |
| adiutrix, procul amoveatur, quae non modo amico, sed | |
| ne libero quidem digna est; aliter enim cum tyranno, | |
| aliter cum amico vivitur. Cuius autem aures clausae | 90.1 |
| veritati sunt, ut ab amico verum audire nequeat, huius | |
| salus desperanda est. Scitum est enim illud Catonis, | |
| ut multa: 'melius de quibusdam acerbos inimi- | |
| cos mereri quam eos amicos, qui dulces vi- | 5 |
| deantur; illos verum saepe dicere, hos num- | |
| quam.' Atque illud absurdum, quod ii, qui monentur, | |
| eam molestiam, quam debent capere, non capiunt, eam | |
| capiunt, qua debent vacare; peccasse enim se non an- | |
| guntur, obiurgari moleste ferunt; quod contra opor- | 10 |
| tebat, delicto dolere, correctione gaudere. |