| Ut igitur et monere et moneri proprium est verae | 91.1 |
| amicitiae et alterum libere facere, non aspere, alterum | |
| patienter accipere, non repugnanter, sic habendum est | |
| nullam in amicitiis pestem esse maiorem quam adu- | |
| lationem, blanditiam, adsentationem; quamvis enim | 5 |
| multis nominibus est hoc vitium notandum levium | |
| hominum atque fallacium ad voluntatem loquentium | |
| omnia, nihil ad veritatem. Cum autem omnium rerum | 92.1 |
| simulatio vitiosa est (tollit enim iudicium veri idque | |
| adulterat), tum amicitiae repugnat maxime; delet enim | |
| veritatem, sine qua nomen amicitiae valere non pot- | |
| est. Nam cum amicitiae vis sit in eo, ut unus quasi | 5 |
| animus fiat ex pluribus, qui id fieri poterit, si ne in | |
| uno quidem quoque unus animus erit idemque semper, | |
| sed varius, commutabilis, multiplex? Quid enim potest | 93.1 |
| esse tam flexibile, tam devium quam animus eius, qui | |
| ad alterius non modo sensum ac voluntatem, sed | |
| etiam vultum atque nutum convertitur? | |
| Négat quis, nego; ait, áio; postremo ímperavi egomét mihi | 5 |
| Ómnia adsentári, | |
| ut ait idem Terentius, sed ille in Gnathonis persona, | |
| quod amici genus adhibere omnino levitatis est. Multi | 94.1 |
| autem Gnathonum similes cum sint loco, fortuna, fama | |
| superiores, horum est adsentatio molesta, cum ad va- | |
| nitatem accessit auctoritas. Secerni autem blandus | 95.1 |
| amicus a vero et internosci tam potest adhibita dili- | |
| gentia quam omnia fucata et simulata a sinceris atque | |
| veris. Contio, quae ex imperitissimis constat, tamen | |
| iudicare solet, quid intersit inter popularem, id est | 5 |
| adsentatorem et levem civem, et inter constantem, | |
| severum et gravem. Quibus blanditiis C. Papirius nu- | 96.1 |
| per influebat in auris contionis, cum ferret legem de | |
| tribunis plebis reficiendis! Dissuasimus nos; sed nihil | |
| de me, de Scipione dicam lubentius. Quanta illa, di | |
| inmortales, fuit gravitas, quanta in oratione maiestas! | 5 |
| ut facile ducem populi Romani, non comitem diceres. | |
| Sed adfuistis, et est in manibus oratio. Itaque lex | |
| popularis suffragiis populi repudiata est. Atque, ut | |
| ad me redeam, meministis, Q. Maxumo, fratre Scipio- | |
| nis, et L. Mancino consulibus quam popularis lex de | 10 |
| sacerdotiis C. Licini Crassi videbatur! cooptatio enim | |
| collegiorum ad populi beneficium transferebatur; atque | |
| is primus instituit in forum versus agere cum populo. | |
| Tamen illius vendibilem orationem religio deorum in- | |
| mortalium nobis defendentibus facile vincebat. Atque | 15 |
| id actum est praetore me quinquennio ante, quam | |
| consul sum factus; ita re magis quam summa aucto- | |
| ritate causa illa defensa est. |