| Quodsi in scaena, id est in contione, in qua rebus | 97.1 |
| fictis et adumbratis loci plurimum est, tamen verum | |
| valet, si modo id patefactum et inlustratum est, quid | |
| in amicitia fieri oportet, quae tota veritate perpendi- | |
| tur? in qua nisi, ut dicitur, apertum pectus videas | 5 |
| tuumque ostendas, nihil fidum, nihil exploratum ha- | |
| beas, ne amare quidem aut amari, cum, id quam vere | |
| fiat, ignores. Quamquam ista adsentatio, quamvis per- | |
| niciosa sit, nocere tamen nemini potest nisi ei, qui | |
| eam recipit atque ea delectatur. Ita fit, ut is adsen- | 10 |
| tatoribus patefaciat aures suas maxime, qui ipse sibi | |
| adsentetur et se maxime ipse delectet. Omnino est | 98.1 |
| amans sui virtus; optume enim se ipsa novit, quam- | |
| que amabilis sit, intellegit. Ego autem non de vir- | |
| tute nunc loquor, sed de virtutis opinione. Virtute | |
| enim ipsa non tam multi praediti esse quam videri | 5 |
| volunt. Hos delectat adsentatio, his fictus ad ipsorum | |
| voluntatem sermo cum adhibetur, orationem illam va- | |
| nam testimonium esse laudum suarum putant. Nulla | |
| est igitur haec amicitia, cum alter verum audire non | |
| vult, alter ad mentiendum paratus est. Nec parasi- | 10 |
| torum in comoediis adsentatio faceta nobis videretur, | |
| nisi essent milites gloriosi. | |
| Magnás vero agere grátias Thaís mihi? | |
| Satis erat respondere: 'magnas'; 'ingentes', inquit. | |
| Semper auget adsentator id, quod is, cuius ad volun- | 15 |
| tatem dicitur, vult esse magnum. Quam ob rem, | 99.1 |
| quamquam blanda ista vanitas apud eos valet, qui | |
| ipsi illam adlectant et invitant, tamen etiam graviores | |
| constantioresque admonendi sunt, ut animadvertant, | |
| ne callida adsentatione capiantur. Aperte enim adu- | 5 |
| lantem nemo non videt, nisi qui admodum est excors; | |
| callidus ille et occultus ne se insinuet, studiose ca- | |
| vendum est; nec enim facillime adgnoscitur, quippe | |
| qui etiam adversando saepe adsentetur et litigare se | |
| simulans blandiatur atque ad extremum det manus | 10 |
| vincique se patiatur, ut is, qui inlusus sit, plus vidisse | |
| videatur. Quid autem turpius quam inludi? Quod ut | |
| ne accidat, magis cavendum est. | |
| Ut me hódie ante omnes cómicos stultós senes | |
| Versáris atque inlússeris lautíssume. | 15 |
| Haec enim etiam in fabulis stultissima persona est | 100.1 |
| inprovidorum et credulorum senum. Sed nescio quo | |
| pacto ab amicitiis perfectorum hominum, id est sa- | |
| pientium (de hac dico sapientia, quae videtur in ho- | |
| minem cadere posse), ad leves amicitias defluxit oratio. | 5 |
| Quam ob rem ad illa prima redeamus eaque ipsa | |
| concludamus aliquando. |