| Virtus, virtus, inquam, C. Fanni, et tu, Q. Muci, | 100.8 |
| et conciliat amicitias et conservat. In ea est enim | |
| convenientia rerum, in ea stabilitas, in ea constantia; | 10 |
| quae cum se extulit et ostendit suum lumen et idem | |
| aspexit adgnovitque in alio, ad id se admovet vicis- | |
| simque accipit illud, quod in altero est; ex quo exar- | |
| descit sive amor sive amicitia; utrumque enim dictum | |
| est ab amando; amare autem nihil est aliud nisi eum | 15 |
| ipsum diligere, quem ames, nulla indigentia, nulla | |
| utilitate quaesita; quae tamen ipsa ecflorescit ex ami- | |
| citia, etiamsi tu eam minus secutus sis. Hac nos | 101.1 |
| adulescentes benivolentia senes illos, L. Paulum, M. | |
| Catonem, C. Galum, P. Nasicam, Ti. Gracchum, Sci- | |
| pionis nostri socerum, dileximus, haec etiam magis | |
| elucet inter aequales, ut inter me et Scipionem, L. | 5 |
| Furium, P. Rupilium, Sp. Mummium. Vicissim autem | |
| senes in adulescentium caritate adquiescimus, ut in | |
| vestra, ut in Q. Tuberonis; equidem etiam admodum | |
| adulescentis P. Rutili, A. Vergini familiaritate de- | |
| lector. Quoniamque ita ratio comparata est vitae na- | 10 |
| turaeque nostrae, ut alia <ex alia> aetas oriatur, maxume | |
| quidem optandum est, ut cum aequalibus possis, qui- | |
| buscum tamquam e carceribus emissus sis, cum isdem | |
| ad calcem, ut dicitur, pervenire. Sed quoniam res | 102.1 |
| humanae fragiles caducaeque sunt, semper aliqui an- | |
| quirendi sunt, quos diligamus et a quibus diligamur; | |
| caritate enim benivolentiaque sublata omnis est e | |
| vita sublata iucunditas. Mihi quidem Scipio, quam- | 5 |
| quam est subito ereptus, vivit tamen semperque vivet; | |
| virtutem enim amavi illius viri, quae extincta non | |
| est; nec mihi soli versatur ante oculos, qui illam | |
| semper in manibus habui, sed etiam posteris erit | |
| clara et insignis. Nemo umquam animo aut spe maiora | 10 |
| suscipiet, qui sibi non illius memoriam atque imagi- | |
| nem proponendam putet. Equidem ex omnibus rebus, | 103.1 |
| quas mihi aut fortuna aut natura tribuit, nihil habeo, | |
| quod cum amicitia Scipionis possim comparare. In | |
| hac mihi de re publica consensus, in hac rerum pri- | |
| vatarum consilium, in eadem requies plena oblecta- | 5 |
| tionis fuit. Numquam illum ne minima quidem re | |
| offendi, quod quidem senserim, nihil audivi ex eo ipse, | |
| quod nollem; una domus erat, idem victus, isque | |
| communis, neque solum militia, sed etiam peregrina- | |
| tiones rusticationesque communes. Nam quid ego de | 104.1 |
| studiis dicam cognoscendi semper aliquid atque di- | |
| scendi? in quibus remoti ab oculis populi omne otio- | |
| sum tempus contrivimus. Quarum rerum recordatio | |
| et memoria si una cum illo occidisset, desiderium | 5 |
| coniunctissimi atque amantissimi viri ferre nullo modo | |
| possem. Sed nec illa extincta sunt alunturque potius | |
| et augentur cogitatione et memoria mea, et, si illis | |
| plane orbatus essem, magnum tamen adfert mihi | |
| aetas ipsa solacium. Diutius enim iam in hoc desi- | 10 |
| derio esse non possum. Omnia autem brevia tolera- | |
| bilia esse debent, etiamsi magna sunt. | |
| Haec habui de amicitia quae dicerem. Vos autem | |
| hortor, ut ita virtutem locetis, sine qua amicitia esse | |
| non potest, ut ea excepta nihil amicitia praestabilius | 15 |
| putetis. |