| DE DIVINATIONE | |
| LIBER PRIMUS. | |
| Vetus opinio est iam usque ab heroicis ducta tem- | 1.1.1 |
| poribus, eaque et populi Romani et omnium gentium | |
| firmata consensu, versari quandam inter homines di- | |
| vinationem, quam Graeci μαντικήν appellant, id est | |
| praesensionem et scientiam rerum futurarum. Magni- | 5 |
| fica quaedam res et salutaris, si modo est ulla, qua- | |
| que proxime ad deorum vim natura mortalis possit | |
| accedere. Itaque ut alia nos melius multa quam | |
| Graeci, sic huic praestantissimae rei nomen nostri a | |
| divis, Graeci, ut Plato interpretatur, a furore duxerunt. | 10 |
| Gentem quidem nullam video neque tam humanam | 2.1 |
| atque doctam neque tam inmanem tamque barbaram, | |
| quae non significari futura et a quibusdam intellegi | |
| praedicique posse censeat. Principio Assyrii, ut ab | |
| ultumis auctoritatem repetam, propter planitiam ma- | 5 |
| gnitudinemque regionum, quas incolebant, cum caelum | |
| ex omni parte patens atque apertum intuerentur, tra- | |
| iectiones motusque stellarum observitaverunt, quibus | |
| notatis, quid cuique significaretur, memoriae prodide- | |
| runt. Qua in natione Chaldaei non ex artis, sed ex | 10 |
| gentis vocabulo nominati diuturna observatione side- | |
| rum scientiam putantur effecisse, ut praedici posset, | |
| quid cuique eventurum et quo quisque fato natus esset. | |
| Eandem artem etiam Aegyptii longinquitate tempo- | |
| rum innumerabilibus paene saeculis consecuti putantur. | 15 |
| Cilicum autem et Pisidarum gens et his finituma | |
| Pamphylia, quibus nationibus praefuimus ipsi, volati- | |
| bus avium cantibusque <ut> certissimis signis declarari | |
| res futuras putant. Quam vero Graecia coloniam mi- | 3.1 |
| sit in Aeoliam, Ioniam, Asiam, Siciliam, Italiam sine | |
| Pythio aut Dodonaeo aut Hammonis oraculo? aut | |
| quod bellum susceptum ab ea sine consilio deorum | |
| est? Nec unum genus est divinationis publice pri- | 5 |
| vatimque celebratum. Nam, ut omittam ceteros po- | |
| pulos, noster quam multa genera conplexus est! Prin- | |
| cipio huius urbis parens Romulus non solum auspicato | |
| urbem condidisse, sed ipse etiam optumus augur fuisse | |
| traditur. Deinde auguribus et reliqui reges usi, et | 10 |
| exactis regibus nihil publice sine auspiciis nec domi | |
| nec militiae gerebatur. Cumque magna vis videretur | |
| esse et inpetriendis consulendisque rebus et monstris | |
| interpretandis ac procurandis in haruspicum disciplina, | |
| omnem hanc ex Etruria scientiam adhibebant, ne ge- | 15 |
| nus esset ullum divinationis, quod neglectum ab iis | |
| videretur. Et cum duobus modis animi sine ratione | 4.1 |
| et scientia motu ipsi suo soluto et libero incitarentur, | |
| uno furente, altero somniante, furoris divinationem | |
| Sibyllinis maxime versibus contineri arbitrati eorum | |
| decem interpretes delectos e civitate esse voluerunt. | 5 |
| Ex quo genere saepe hariolorum etiam et vatum fu- | |
| ribundas praedictiones, ut Octaviano bello Cornelii | |
| Culleoli, audiendas putaverunt. Nec vero somnia gra- | |
| viora, si quae ad rem publicam pertinere visa sunt, | |
| a summo consilio neglecta sunt. Quin etiam memo- | 10 |
| ria nostra templum Iunonis Sospitae L. Iulius, qui | |
| cum P. Rutilio consul fuit, de senatus sententia refecit | |
| ex Caeciliae, Baliarici filiae, somnio. |