| Atque haec, ut ego arbitror, veteres rerum magis | 1.5.1 |
| eventis moniti quam ratione docti probaverunt. Phi- | |
| losophorum vero exquisita quaedam argumenta, cur | |
| esset vera divinatio, collecta sunt; e quibus, ut de | |
| antiquissumis loquar, Colophonius Xenophanes unus, | 5 |
| qui deos esse diceret, divinationem funditus sustulit; | |
| reliqui vero omnes praeter Epicurum balbutientem | |
| de natura deorum divinationem probaverunt, sed non | |
| uno modo. Nam cum Socrates omnesque Socratici | |
| Zenoque et ii, qui ab eo essent profecti, manerent in | 10 |
| antiquorum philosophorum sententia vetere Academia | |
| et Peripateticis consentientibus, cumque huic rei ma- | |
| gnam auctoritatem Pythagoras iam ante tribuisset, | |
| qui etiam ipse augur vellet esse, plurumisque locis | |
| gravis auctor Democritus praesensionem rerum futu- | 15 |
| rarum conprobaret, Dicaearchus Peripateticus cetera | |
| divinationis genera sustulit, somniorum et furoris re- | |
| liquit, Cratippusque, familiaris noster, quem ego pa- | |
| rem summis Peripateticis iudico, isdem rebus fidem | |
| tribuit, reliqua divinationis genera reiecit. Sed cum | 6.1 |
| Stoici omnia fere illa defenderent, quod et Zeno in | |
| suis commentariis quasi semina quaedam sparsisset et | |
| ea Cleanthes paulo uberiora fecisset, accessit acerrumo | |
| vir ingenio, Chrysippus, qui totam de divinatione duo- | 5 |
| bus libris explicavit sententiam, uno praeterea de ora- | |
| clis, uno de somniis; quem subsequens unum librum | |
| Babylonius Diogenes edidit, eius auditor, duo Anti- | |
| pater, quinque noster Posidonius. Sed a Stoicis vel | |
| princeps eius disciplinae, Posidonii doctor, discipulus | 10 |
| Antipatri, degeneravit, Panaetius, nec tamen ausus est | |
| negare vim esse divinandi, sed dubitare se dixit. Quod | |
| illi in aliqua re invitissumis Stoicis Stoico facere li- | |
| cuit, id nos ut in reliquis rebus faciamus, a Stoicis | |
| non concedetur? praesertim cum id, de quo Panaetio | 15 |
| non liquet, reliquis eiusdem disciplinae solis luce vi- | |
| deatur clarius. Sed haec quidem laus Academiae | 7.1 |
| praestantissumi philosophi iudicio et testimonio con- | |
| probata est. Etenim nobismet ipsis quaerentibus, | |
| quid sit de divinatione iudicandum, quod a Carneade | |
| multa acute et copiose contra Stoicos disputata sint, | 5 |
| verentibusque, ne temere vel falsae rei vel non satis | |
| cognitae adsentiamur, faciendum videtur, ut diligenter | |
| etiam atque etiam argumenta cum argumentis com- | |
| paremus, ut fecimus in iis tribus libris, quos de na- | |
| tura deorum scripsimus. Nam cum omnibus in rebus | 10 |
| temeritas in adsentiendo errorque turpis est, tum in | |
| eo loco maxime, in quo iudicandum est, quantum | |
| auspiciis rebusque divinis religionique tribuamus; est | |
| enim periculum, ne aut neglectis iis impia fraude aut | |
| susceptis anili superstitione obligemur. | 15 |