| Quibus de rebus et alias saepe et paulo accuratius | 1.8.1 |
| nuper, cum essem cum Q. fratre in Tusculano, disputa- | |
| tum est. Nam cum ambulandi causa in Lyceum venisse- | |
| mus (id enim superiori gymnasio nomen est), Perlegi, | |
| [ille] inquit, tuum paulo ante tertium de natura deo- | 5 |
| rum, in quo disputatio Cottae quamquam labefactavit | |
| sententiam meam, non funditus tamen sustulit. Optime | |
| vero, inquam; etenim ipse Cotta sic disputat, ut | |
| Stoicorum magis argumenta confutet quam hominum | |
| deleat religionem. Tum Quintus: Dicitur quidem istuc, | 10 |
| inquit, a Cotta, et vero saepius, credo, ne communia | |
| iura migrare videatur; sed studio contra Stoicos dis- | |
| serendi deos mihi videtur funditus tollere. Eius ra- | 9.1 |
| tioni non sane desidero quid respondeam; satis enim | |
| defensa religio est in secundo libro a Lucilio, cuius | |
| disputatio tibi ipsi, ut in extremo tertio scribis, ad | |
| veritatem est visa propensior. Sed, quod praetermis- | 5 |
| sum est in illis libris (credo, quia commodius arbi- | |
| tratus es separatim id quaeri deque eo disseri), id est | |
| de divinatione, quae est earum rerum, quae fortuitae | |
| putantur, praedictio atque praesensio, id, si placet, | |
| videamus quam habeat vim et quale sit. Ego enim | 10 |
| sic existimo, si sint ea genera divinandi vera, de qui- | |
| bus accepimus quaeque colimus, esse deos, vicissimque, | |
| si di sint, esse qui divinent. Arcem tu quidem Stoi- | 10.1 |
| corum, inquam, Quinte, defendis, siquidem ista sic re- | |
| ciprocantur, ut et, si divinatio sit, di sint et, si di | |
| sint, sit divinatio. Quorum neutrum tam facile, quam | |
| tu arbitraris, conceditur. Nam et natura significari | 5 |
| futura sine deo possunt et, ut sint di, potest fieri, ut | |
| nulla ab iis divinatio generi humano tributa sit. At- | |
| que ille: Mihi vero, inquit, satis est argumenti et esse | |
| deos et eos consulere rebus humanis, quod esse clara et | |
| perspicua divinationis genera iudico. De quibus quid | 10 |
| ipse sentiam, si placet, exponam, ita tamen, si vacas | |
| animo neque habes aliquid, quod huic sermoni prae- | |
| vertendum putes. Ego vero, inquam, philosophiae, | 11.1 |
| Quinte, semper vaco; hoc autem tempore, cum sit | |
| nihil aliud, quod lubenter agere possim, multo magis | |
| aveo audire, de divinatione quid sentias. |