| Nihil, inquit, equidem novi, nec quod praeter cete- | 1.11.5 |
| ros ipse sentiam; nam cum antiquissimam sententiam, | |
| tum omnium populorum et gentium consensu conpro- | |
| batam sequor. Duo sunt enim divinandi genera, quo- | |
| rum alterum artis est, alterum naturae. Quae est | 12.1 |
| autem gens aut quae civitas, quae non aut extispi- | |
| cum aut monstra aut fulgora interpretantium aut au- | |
| gurum aut astrologorum aut sortium (ea enim fere | |
| artis sunt) aut somniorum aut vaticinationum (haec | 5 |
| enim duo naturalia putantur) praedictione moveatur? | |
| Quarum quidem rerum eventa magis arbitror quam | |
| causas quaeri oportere. Est enim vis et natura quae- | |
| dam, quae tum observatis longo tempore significatio- | |
| nibus, tum aliquo instinctu inflatuque divino futura | 10 |
| praenuntiat. Quare omittat urguere Carneades, quod | |
| faciebat etiam Panaetius requirens, Iuppiterne corni- | |
| cem a laeva, corvum ab dextera canere iussisset. Ob- | |
| servata sunt haec tempore inmenso et [in significatione] | |
| eventis animadversa et notata. Nihil est autem, quod | 15 |
| non longinquitas temporum excipiente memoria pro- | |
| dendisque monumentis efficere atque adsequi possit. | |
| Mirari licet, quae sint animadversa a medicis herba- | 13.1 |
| rum genera, quae radicum ad morsus bestiarum, ad | |
| oculorum morbos, ad vulnera, quorum vim atque na- | |
| turam ratio numquam explicavit, utilitate et ars est | |
| et inventor probatus. Age ea, quae quamquam ex | 5 |
| alio genere sunt, tamen divinationi sunt similiora, | |
| videamus: | |
| Atque etiam ventos praemonstrat saepe futuros | |
| Inflatum mare, cum subito penitusque tumescit, | |
| Saxaque cana salis niveo spumata liquore | 10 |
| Tristificas certant Neptuno reddere voces, | |
| Aut densus stridor cum celso e vertice montis | |
| Ortus adaugescit scopulorum saepe repulsus. | |
| Atque his rerum praesensionibus Prognostica tua re- | |
| ferta sunt. Quis igitur elicere causas praesensionum | 15 |
| potest? etsi video Boëthum Stoicum esse conatum, | |
| qui hactenus aliquid egit, ut earum rationem rerum | |
| explicaret, quae in mari caelove fierent. Illa vero | 14.1 |
| cur eveniant, quis probabiliter dixerit? | |
| Cana fulix itidem fugiens e gurgite ponti | |
| Nuntiat horribilis clamans instare procellas | |
| Haud modicos tremulo fundens e gutture cantus. | 5 |
| Saepe etiam pertriste canit de pectore carmen | |
| Et matutinis acredula vocibus instat, | |
| Vocibus instat et adsiduas iacit ore querellas, | |
| Cum primum gelidos rores aurora remittit. | |
| Fuscaque non numquam cursans per litora cornix | 10 |
| Demersit caput et fluctum cervice recepit. | |
| Videmus haec signa numquam fere mentientia nec | 15.1 |
| tamen, cur ita fiat, videmus. | |
| Vos quoque signa videtis, aquai dulcis alumnae, | |
| Cum clamore paratis inanis fundere voces | |
| Absurdoque sono fontis et stagna cietis. | 5 |
| Quis est, qui ranunculos hoc videre suspicari possit? | |
| sed inest in ranunculis vis et natura quaedam signi- | |
| ficans aliquid per se ipsa satis certa, cognitioni au- | |
| tem hominum obscurior. | |
| Mollipedesque boves spectantes lumina caeli | 10 |
| Naribus umiferum duxere ex aëre sucum. | |
| Non quaero, cur, quoniam, quid eveniat, intellego. | |
| Iam vero semper viridis semperque gravata | |
| Lentiscus triplici solita grandescere fetu | |
| Ter fruges fundens tria tempora monstrat arandi. | 15 |
| Ne hoc quidem quaero, cur haec arbor una ter flo- | 16.1 |
| reat aut cur arandi maturitatem ad signum floris ac- | |
| commodet; hoc sum contentus, quod, etiamsi, cur quid- | |
| que fiat, ignorem, quid fiat, intellego. Pro omni igi- | |
| tur divinatione idem, quod pro rebus iis, quas com- | 5 |
| memoravi, respondebo. Quid scammoneae radix ad | |
| purgandum, quid aristolochia ad morsus serpentium | |
| possit, quae nomen ex inventore repperit, rem ipsam | |
| inventor ex somnio, video, quod satis est; cur possit, | |
| nescio. Sic ventorum et imbrium signa, quae dixi, | 10 |
| rationem quam habeant, non satis perspicio; vim et | |
| eventum agnosco, scio, adprobo. Similiter, quid fis- | |
| sum in extis, quid fibra valeat, accipio; quae causa | |
| sit, nescio. Atque horum quidem plena vita est; extis | |
| enim omnes fere utuntur. Quid? de fulgurum vi du- | 15 |
| bitare num possumus? Nonne cum multa alia mira- | |
| bilia, tum illud in primis: Cum Summanus in fastigio | |
| Iovis optumi maxumi, qui tum erat fictilis, e caelo | |
| ictus esset nec usquam eius simulacri caput invenire- | |
| tur, haruspices in Tiberim id depulsum esse dixerunt, | 20 |
| idque inventum est eo loco, qui est ab haruspicibus de- | |
| monstratus. Sed quo potius utar aut auctore aut teste | 17.1 |
| quam te? cuius edidici etiam versus, et lubenter qui- | |
| dem, quos in secundo <de> consulatu Urania Musa pro- | |
| nuntiat: | |
| Principio aetherio flammatus Iuppiter igni | 5 |
| Vertitur et totum conlustrat lumine mundum | |
| Menteque divina caelum terrasque petessit, | |
| Quae penitus sensus hominum vitasque retentat | |
| Aetheris aeterni saepta atque inclusa cavernis. | |
| Et, si stellarum motus cursusque vagantis | 10 |
| Nosse velis, quae sint signorum in sede locatae, | |
| Quae verbo et falsis Graiorum vocibus erant, | |
| Re vera certo lapsu spatioque feruntur, | |
| Omnia iam cernes divina mente notata. | |
| Nam primum astrorum volucris te consule motus | 18.1 |
| Concursusque gravis stellarum ardore micantis | |
| Tu quoque, cum tumulos Albano in monte nivalis | |
| Lustrasti et laeto mactasti lacte Latinas, | |
| Vidisti et claro tremulos ardore cometas, | 5 |
| Multaque misceri nocturna strage putasti, | |
| Quod ferme dirum in tempus cecidere Latinae, | |
| Cum claram speciem concreto lumine luna | |
| Abdidit et subito stellanti nocte perempta est. | |
| Quid vero Phoebi fax, tristis nuntia belli, | 10 |
| Quae magnum ad columen flammato ardore volabat, | |
| Praecipitis caeli partis obitusque petessens? | |
| Aut cum terribili perculsus fulmine civis | |
| Luce serenanti vitalia lumina liquit? | |
| Aut cum se gravido tremefecit corpore tellus? | 15 |
| Iam vero variae nocturno tempore visae | |
| Terribiles formae bellum motusque monebant, | |
| Multaque per terras vates oracla furenti | |
| Pectore fundebant tristis minitantia casus, | |
| Atque ea, quae lapsu tandem cecidere vetusto, | 19.1 |
| Haec fore perpetuis signis clarisque frequentans | |
| Ipse deum genitor caelo terrisque canebat. | |
| Nunc ea, Torquato quae quondam et consule Cotta | |
| Lydius ediderat Tyrrhenae gentis haruspex, | 5 |
| Omnia fixa tuus glomerans determinat annus. | |
| Nam pater altitonans stellanti nixus Olympo | |
| Ipse suos quondam tumulos ac templa petivit | |
| Et Capitolinis iniecit sedibus ignis. | |
| Tum species ex aere vetus venerataque Nattae | 10 |
| Concidit, elapsaeque vetusto numine leges, | |
| Et divom simulacra peremit fulminis ardor. | |
| Hic silvestris erat Romani nominis altrix, | 20.1 |
| Martia, quae parvos Mavortis semine natos | |
| Uberibus gravidis vitali rore rigabat; | |
| Quae tum cum pueris flammato fulminis ictu | |
| Concidit atque avolsa pedum vestigia liquit. | 5 |
| Tum quis non artis scripta ac monumenta volutans | |
| Voces tristificas chartis promebat Etruscis? | |
| Omnes civilem generosa <a> stirpe profectam | |
| Vitare ingentem cladem pestemque monebant | |
| Vel legum exitium constanti voce ferebant | 10 |
| Templa deumque adeo flammis urbemque iubebant | |
| Eripere et stragem horribilem caedemque vereri; | |
| Atque haec fixa gravi fato ac fundata teneri, | |
| Ni prius excelsum ad columen formata decore | |
| Sancta Iovis species claros spectaret in ortus. | 15 |
| Tum fore ut occultos populus sanctusque senatus | |
| Cernere conatus posset, si solis ad ortum | |
| Conversa inde patrum sedes populique videret. | |
| Haec tardata diu species multumque morata | 21.1 |
| Consule te tandem celsa est in sede locata, | |
| Atque una fixi ac signati temporis hora | |
| Iuppiter excelsa clarabat sceptra columna, | |
| Et clades patriae flamma ferroque parata | 5 |
| Vocibus Allobrogum patribus populoque patebat. | |
| Rite igitur veteres, quorum monumenta tenetis, | |
| Qui populos urbisque modo ac virtute regebant, | |
| Rite etiam vestri, quorum pietasque fidesque | |
| Praestitit et longe vicit sapientia cunctos, | 10 |
| Praecipue coluere vigenti numine divos. | |
| Haec adeo penitus cura videre sagaci, | |
| Otia qui studiis laeti tenuere decoris, | |
| Inque Academia umbrifera nitidoque Lyceo | 22.1 |
| Fuderunt claras fecundi pectoris artis. | |
| E quibus ereptum primo iam a flore iuventae | |
| Te patria in media virtutum mole locavit. | |
| Tu tamen anxiferas curas requiete relaxans, | 5 |
| Quod patriae vacat, id studiis nobisque sacrasti. | |
| Tu igitur animum poteris inducere contra ea, quae a | |
| me disputantur de divinatione, dicere, qui et gesseris | |
| ea, quae gessisti, et ea, quae pronuntiavi, accuratis- | |
| sume scripseris? Quid? quaeris, Carneades, cur haec | 23.1 |
| ita fiant aut qua arte perspici possint? Nescire me | |
| fateor, evenire autem te ipsum dico videre. Casu, in- | |
| quis. Itane vero? quicquam potest casu esse factum, | |
| quod omnes habet in se numeros veritatis? Quattuor | 5 |
| tali iacti casu Venerium efficiunt; num etiam centum | |
| Venerios, si quadringentos talos ieceris, casu futuros | |
| putas? Aspersa temere pigmenta in tabula oris linia- | |
| menta efficere possunt; num etiam Veneris Coae pul- | |
| chritudinem effici posse aspersione fortuita putas? Sus | 10 |
| rostro si humi A litteram inpresserit, num propterea | |
| suspicari poteris Andromacham Ennii ab ea posse | |
| describi? Fingebat Carneades in Chiorum lapicidinis | |
| saxo diffisso caput extitisse Panisci; credo, aliquam | |
| non dissimilem figuram, sed certe non talem, ut eam | 15 |
| factam a Scopa diceres. Sic enim se profecto res ha- | |
| bet, ut numquam perfecte veritatem casus imitetur. |