| At non numquam ea, quae praedicta sunt, minus | 1.24.1 |
| eveniunt. Quae tandem id ars non habet? earum | |
| dico artium, quae coniectura continentur et sunt opi- | |
| nabiles. An medicina ars non putanda est? quam | |
| tamen multa fallunt. Quid? gubernatores nonne fal- | 5 |
| luntur? An Achivorum exercitus et tot navium recto- | |
| res non ita profecti sunt ab Ilio, ut 'profectione | |
| laeti piscium lasciviam intuerentur', ut ait Pa- | |
| cuvius, 'nec tuendi satietas capere posset?' | |
| Ínterea prope iam óccidente sóle inhorrescít mare, | 10 |
| Ténebrae conduplicántur noctisque ét nimbum occaecát nigror. | |
| Num igitur tot clarissimorum ducum regumque nau- | |
| fragium sustulit artem gubernandi? aut num impera- | |
| torum scientia nihil est, quia summus imperator nuper | |
| fugit amisso exercitu? aut num propterea nulla est | 15 |
| rei publicae gerendae ratio atque prudentia, quia multa | |
| Cn. Pompeium, quaedam M. Catonem, non nulla etiam | |
| te ipsum fefellerunt? Similis est haruspicum respon- | |
| sio omnisque opinabilis divinatio; coniectura enim | |
| nititur, ultra quam progredi non potest. Ea fallit | 25.1 |
| fortasse non numquam, sed tamen ad veritatem sae- | |
| pissime derigit; est enim ab omni aeternitate repetita, | |
| in qua cum paene innumerabiliter res eodem modo | |
| evenirent isdem signis antegressis, ars est effecta ea- | 5 |
| dem saepe animadvertendo ac notando. | |
| Auspicia vero vestra quam constant! quae quidem | |
| nunc a Romanis auguribus ignorantur (bona hoc tua | |
| venia dixerim), a Cilicibus, Pamphyliis, Pisidis, Lyciis | |
| tenentur. Nam quid ego hospitem nostrum, clarissu- | 26.1 |
| mum atque optumum virum, Deiotarum regem, com- | |
| memorem? qui nihil umquam nisi auspicato gerit. | |
| Qui cum ex itinere quodam proposito et constituto | |
| revertisset aquilae admonitus volatu, conclave illud, | 5 |
| ubi erat mansurus, si ire perrexisset, proxima nocte | |
| corruit. Itaque, ut ex ipso audiebam, persaepe revertit | 27.1 |
| ex itinere, cum iam progressus esset multorum die- | |
| rum viam. Cuius quidem hoc praeclarissimum est, | |
| quod, posteaquam a Caesare tetrarchia et regno pecu- | |
| niaque multatus est, negat se tamen eorum auspicio- | 5 |
| rum, quae sibi ad Pompeium proficiscenti secunda | |
| evenerint, paenitere; senatus enim auctoritatem et po- | |
| puli Romani libertatem atque imperii dignitatem suis | |
| armis esse defensam, sibique eas aves, quibus auctori- | |
| bus officium et fidem secutus esset, bene consuluisse; | 10 |
| antiquiorem enim sibi fuisse possessionibus suis glo- | |
| riam. Ille mihi videtur igitur vere augurari. Nam | |
| nostri quidem magistratus auspiciis utuntur coactis; | |
| necesse est enim offa obiecta cadere frustum ex pulli | |
| ore, cum pascitur; quod autem scriptum habetis †aut | 28.1 |
| tripudium fieri, si ex ea quid in solidum ceciderit, | |
| hoc quoque, quod dixi, coactum tripudium solistimum | |
| dicitis. Itaque multa auguria, multa auspicia, quod | |
| Cato ille sapiens queritur, neglegentia collegii amissa | 5 |
| plane et deserta sunt. |