| Nihil fere quondam maioris rei nisi auspicato ne | 1.28.7 |
| privatim quidem gerebatur, quod etiam nunc nuptia- | |
| rum auspices declarant, qui re omissa nomen tantum | |
| tenent. Nam ut nunc extis (quamquam id ipsum ali- | 10 |
| quanto minus quam olim), sic tum avibus magnae res | |
| inpetriri solebant. Itaque, sinistra dum non exquirimus, | |
| in dira et in vitiosa incurrimus. Ut P. Claudius, Appii | 29.1 |
| Caeci filius, eiusque collega L. Iunius classis maxumas | |
| perdiderunt, cum vitio navigassent. Quod eodem modo | |
| evenit Agamemnoni; qui, cum Achivi coepissent | |
| . inter se strépere aperteque ártem obterere extíspicum, | 5 |
| Sólvere imperát secundo rúmore adversáque avi. | |
| Sed quid vetera? M. Crasso quid acciderit, videmus, | |
| dirarum obnuntiatione neglecta. In quo Appius, col- | |
| lega tuus, bonus augur, ut ex te audire soleo, non | |
| satis scienter virum bonum et civem egregium censor | 10 |
| C. Ateium notavit, quod ementitum auspicia subscri- | |
| beret. Esto; fuerit hoc censoris, si iudicabat ementi- | |
| tum; at illud minime auguris, quod adscripsit ob eam | |
| causam populum Romanum calamitatem maximam | |
| cepisse. Si enim ea causa calamitatis fuit, non in eo | 15 |
| est culpa, qui obnuntiavit, sed in eo, qui non paruit. | |
| Veram enim fuisse obnuntiationem, ut ait idem augur | |
| et censor, exitus adprobavit; quae si falsa fuisset, | |
| nullam adferre potuisset causam calamitatis. Etenim | |
| dirae, sicut cetera auspicia, ut omina, ut signa, non | 20 |
| causas adferunt, cur quid eveniat, sed nuntiant even- | |
| tura, nisi provideris. Non igitur obnuntiatio Ateii | 30.1 |
| causam finxit calamitatis, sed signo obiecto monuit | |
| Crassum, quid eventurum esset, nisi cavisset. Ita aut | |
| illa obnuntiatio nihil valuit aut, si, ut Appius iudicat, | |
| valuit, id valuit, ut peccatum haereat non in eo, qui | 5 |
| monuerit, sed in eo, qui non obtemperarit. |