| Quid? lituus iste vester, quod clarissumum est in- | 1.30.7 |
| signe auguratus, unde vobis est traditus? Nempe eo | |
| Romulus regiones direxit tum, cum urbem condidit. | |
| Qui quidem Romuli lituus, id est incurvum et leviter | 10 |
| a summo inflexum bacillum, quod ab eius litui, quo | |
| canitur, similitudine nomen invenit, cum situs esset | |
| in curia Saliorum, quae est in Palatio, eaque defla- | |
| gravisset, inventus est integer. Quid? multis annis | 31.1 |
| post Romulum Prisco regnante Tarquinio quis vete- | |
| rum scriptorum non loquitur, quae sit ab Atto Navio | |
| per lituum regionum facta discriptio? Qui cum propter | |
| paupertatem sues puer pasceret, una ex iis amissa | 5 |
| vovisse dicitur, si recuperasset, uvam se deo daturum, | |
| quae maxima esset in vinea; itaque sue inventa ad | |
| meridiem spectans in vinea media dicitur constitisse, | |
| cumque in quattuor partis vineam divisisset trisque | |
| partis aves abdixissent, quarta parte, quae erat reli- | 10 |
| qua, in regiones distributa mirabili magnitudine uvam, | |
| ut scriptum videmus, invenit. Qua re celebrata cum | |
| vicini omnes ad eum de rebus suis referrent, erat in | |
| magno nomine et gloria. Ex quo factum est, ut eum | 32.1 |
| ad se rex Priscus arcesseret. Cuius cum temptaret | |
| scientiam auguratus, dixit ei cogitare se quiddam; id | |
| possetne fieri, consuluit. Ille augurio acto posse re- | |
| spondit. Tarquinius autem dixit se cogitasse cotem | 5 |
| novacula posse praecidi. Tum Attum iussisse experiri. | |
| Ita cotem in comitium allatam inspectante et rege et | |
| populo novacula esse discissam. Ex eo evenit, ut et | |
| Tarquinius augure Atto Navio uteretur et populus de | |
| suis rebus ad eum referret. Cotem autem illam et | 33.1 |
| novaculam defossam in comitio supraque inpositum | |
| puteal accepimus. Negemus omnia, comburamus an- | |
| nales, ficta haec esse dicamus, quidvis denique potius | |
| quam deos res humanas curare fateamur; quid? quod | 5 |
| scriptum apud te est de Ti. Graccho, nonne et augu- | |
| rum et haruspicum conprobat disciplinam? qui cum | |
| tabernaculum vitio cepisset inprudens, quod inauspicato | |
| pomerium transgressus esset, comitia consulibus ro- | |
| gandis habuit. Nota res est et a te ipso mandata | 10 |
| monumentis. Sed et ipse augur Ti. Gracchus auspi- | |
| ciorum auctoritatem confessione errati sui conproba- | |
| vit, et haruspicum disciplinae magna accessit auctori- | |
| tas, qui recentibus comitiis in senatum introducti | |
| negaverunt iustum comitiorum rogatorem fuisse. | 15 |