| Iis igitur adsentior, qui duo genera divinationum | 1.34.1 |
| esse dixerunt, unum, quod particeps esset artis, alte- | |
| rum, quod arte careret. Est enim ars in iis, qui no- | |
| vas res coniectura persequuntur, veteres observatione | |
| didicerunt. Carent autem arte ii, qui non ratione aut | 5 |
| coniectura observatis ac notatis signis, sed concitatione | |
| quadam animi aut soluto liberoque motu futura prae- | |
| sentiunt, quod et somniantibus saepe contingit et non | |
| numquam vaticinantibus per furorem, ut Bacis Boeo- | |
| tius, ut Epimenides Cres, ut Sibylla Erythraea. Cuius | 10 |
| generis oracla etiam habenda sunt, non ea, quae | |
| aequatis sortibus ducuntur, sed illa, quae instinctu | |
| divino adflatuque funduntur; etsi ipsa sors contem- | |
| nenda non est, si [et] auctoritatem habet vetustatis, | |
| ut eae sunt sortes, quas e terra editas accepimus; | 15 |
| quae tamen ductae ut in rem apte cadant, fieri credo | |
| posse divinitus. Quorum omnium interpretes, ut gram- | |
| matici poëtarum, proxime ad eorum, quos interpre- | |
| tantur, divinationem videntur accedere. Quae est igi- | 35.1 |
| tur ista calliditas res vetustate robustas calumniando | |
| velle pervertere? Non reperio causam. Latet fortasse | |
| obscuritate involuta naturae; non enim me deus ista | |
| scire, sed his tantum modo uti voluit. Utar igitur | 5 |
| nec adducar aut in extis totam Etruriam delirare aut | |
| eandem gentem in fulgoribus errare aut fallaciter por- | |
| tenta interpretari, cum terrae saepe fremitus, saepe | |
| mugitus, saepe motus multa nostrae rei publicae, multa | |
| ceteris civitatibus gravia et vera praedixerint. Quid? | 36.1 |
| qui inridetur, partus hic mulae nonne, quia fetus ex- | |
| titit in sterilitate naturae, praedictus est ab haruspi- | |
| cibus incredibilis partus malorum? Quid? Ti. Grac- | |
| chus P. F., qui bis consul et censor fuit, idemque et | 5 |
| summus augur et vir sapiens civisque praestans, nonne, | |
| ut C. Gracchus, filius eius, scriptum reliquit, duobus | |
| anguibus domi conprehensis haruspices convocavit? qui | |
| cum respondissent, si marem emisisset, uxori brevi | |
| tempore esse moriendum, si feminam, ipsi, aequius | 10 |
| esse censuit se maturam oppetere mortem quam P. | |
| Africani filiam adulescentem; feminam emisit, ipse | |
| paucis post diebus est mortuus. Inrideamus haruspi- | |
| ces, vanos, futtiles esse dicamus, quorumque discipli- | |
| nam et sapientissimus vir et eventus ac res conpro- | 15 |
| bavit, contemnamus, <condemnemus> etiam Babylonem et | |
| eos, qui e Caucaso caeli signa servantes numeris et | |
| modis stellarum cursus persequuntur, condemnemus, | |
| inquam, hos aut stultitiae aut vanitatis aut inpuden- | |
| tiae, qui quadringenta septuaginta milia annorum, ut | 20 |
| ipsi dicunt, monumentis conprehensa continent, et | |
| mentiri iudicemus nec, saeculorum reliquorum iudicium | |
| quod de ipsis futurum sit, pertimescere. Age, barbari | 37.1 |
| vani atque fallaces; num etiam Graiorum historia | |
| mentita est? Quae Croeso Pythius Apollo, ut de na- | |
| turali divinatione dicam, quae Atheniensibus, quae | |
| Lacedaemoniis, quae Tegeatis, quae Argivis, quae Co- | 5 |
| rinthiis responderit, quis ignorat? Collegit innume- | |
| rabilia oracula Chrysippus nec ullum sine locuplete | |
| auctore atque teste; quae, quia nota tibi sunt, relin- | |
| quo; defendo unum hoc: Numquam illud oraclum | |
| Delphis tam celebre et tam clarum fuisset neque tantis | 10 |
| donis refertum omnium populorum atque regum, nisi | |
| omnis aetas oraclorum illorum veritatem esset experta. | |
| Idem iam diu non facit. Ut igitur nunc <in> minore | 38.1 |
| gloria est, quia minus oraculorum veritas excellit, sic | |
| tum nisi summa veritate in tanta gloria non fuisset. | |
| Potest autem vis illa terrae, quae mentem Pythiae | |
| divino adflatu concitabat, evanuisse vetustate, ut quos- | 5 |
| dam evanuisse et exaruisse amnes aut in alium cur- | |
| sum contortos et deflexos videmus. Sed, ut vis, acci- | |
| derit; magna enim quaestio est; modo maneat id, | |
| quod negari non potest, nisi omnem historiam per- | |
| verterimus, multis saeclis verax fuisse id oraculum. | 10 |