| Sed omittamus oracula; veniamus ad somnia. De | 1.39.1 |
| quibus disputans Chrysippus multis et minutis som- | |
| niis colligendis facit idem, quod Antipater ea conqui- | |
| rens, quae Antiphontis interpretatione explicata decla- | |
| rant illa quidem acumen interpretis, sed exemplis | 5 |
| grandioribus decuit uti. Dionysii mater, eius qui Sy- | |
| racosiorum tyrannus fuit, ut scriptum apud Philistum | |
| est, et doctum hominem et diligentem et aequalem | |
| temporum illorum, cum praegnans hunc ipsum Dio- | |
| nysium alvo contineret, somniavit se peperisse Saty- | 10 |
| riscum. Huic interpretes portentorum, qui Galeotae | |
| tum in Sicilia nominabantur, responderunt, ut ait Phi- | |
| listus, eum, quem illa peperisset, clarissimum Graeciae | |
| diuturna cum fortuna fore. Num te ad fabulas revoco | 40.1 |
| vel nostrorum vel Graecorum poëtarum? Narrat enim | |
| et apud Ennium Vestalis illa: | |
| Eccita cum tremulis anus attulit artubus lumen, | |
| Talia tum memorat lacrimans exterrita somno: | 5 |
| 'Eurydica prognata, pater quam noster amavit, | |
| Vires vitaque corpus meum nunc deserit omne. | |
| Nam me visus homo pulcher per amoena salicta | |
| Et ripas raptare locosque novos; ita sola | |
| Postilla, germana soror, errare videbar | 10 |
| Tardaque vestigare et quaerere te neque posse | |
| Corde capessere; semita nulla pedem stabilibat. | |
| Exin compellare pater me voce videtur | 41.1 |
| His verbis: "O gnata, tibi sunt ante gerendae | |
| Aerumnae, post ex fluvio fortuna resistet." | |
| Haec ecfatus pater, germana, repente recessit | |
| Nec sese dedit in conspectum corde cupitus, | 5 |
| Quamquam multa manus ad caeli caerula templa | |
| Tendebam lacrumans et blanda voce vocabam. | |
| Vix aegro tum corde meo me somnus reliquit.' | |
| Haec, etiamsi ficta sunt a poëta, non absunt tamen a | 42.1 |
| consuetudine somniorum. Sit sane etiam illud com- | |
| menticium, quo Priamus est conturbatus, quia | |
| . máter gravida párere <ex> se ardentém facem | |
| Visást in somnis Hécuba; quo factó pater | 5 |
| Rex ípse Priamus sómnio mentís metu | |
| Percúlsus curis súmptus suspirántibus | |
| Exsácrificabat hóstiis balántibus. | |
| Tum cóniecturam póstulat pacém petens, | |
| Ut se édoceret, óbsecrans Apóllinem, | 10 |
| Quo sése vertant tántae sortes sómnium. | |
| Ibi éx oraclo vóce divina édidit | |
| Apóllo, puerum, prímus Priamo quí foret | |
| Postílla natus, témperaret tóllere; | |
| Eum ésse exitium Tróiae, pestem Pérgamo. | 15 |
| Sint haec, ut dixi, somnia fabularum, hisque adiunga- | 43.1 |
| tur etiam Aeneae somnium, quod in nostri Fabii Pic- | |
| toris Graecis annalibus eius modi est, ut omnia, quae | |
| ab Aenea gesta sunt quaeque illi acciderunt, ea fu- | |
| erint, quae ei secundum quietem visa sunt. | 5 |