| Sed propiora videamus. Cuiusnam modi est Su- | 1.43.6 |
| perbi Tarquinii somnium, de quo in Bruto Accii loqui- | |
| tur ipse? | |
| Quoniám quieti córpus nocturno ínpetu | 44.1 |
| Dedí sopore plácans artus lánguidos, | |
| Visúst in somnis pástor ad me appéllere | |
| Pecús lanigerum exímia puchritúdine; | |
| Duós consanguineos árietes inde éligi | 5 |
| Praeclárioremque álterum immoláre me; | |
| Deinde eíus germanum córnibus conítier, | |
| In me árietare, eoque íctu me ad casúm dari; | |
| Exín prostratum térra, graviter saúcium, | |
| Resupínum in caelo cóntueri máximum ac | 10 |
| Mirifícum facinus: déxtrorsum orbem flámmeum | |
| Radiátum solis líquier cursú novo. | |
| Eius igitur somnii a coniectoribus quae sit interpre- | 45.1 |
| tatio facta, videamus: | |
| Réx, quae in vita usúrpant homines, cógitant, curánt, vident, | |
| Quaéque agunt vigilántes agitantque, éa, cui in somno áccidunt, | |
| Mínus mirandum est; dí rem tantam haud témere inproviso ófferunt. | 5 |
| Próin vide ne, quém tu esse hebetem députes aeque ác pecus, | |
| Ís sapientiá munitum péctus egregié gerat | |
| Téque regno expéllat; nam id, quod dé sole ostentúmst tibi, | |
| Pópulo commutátionem rérum portendít fore | |
| Pérpropinquam. Haec béne verruncent pópulo. Nam quod ad déxteram | 10 |
| Cépit cursum ab laéva signum praépotens, pulchérrume | |
| Aúguratum est rém Romanam públicam summám fore. | |
| Age nunc ad externa redeamus. Matrem Phalaridis | 46.1 |
| scribit Ponticus Heraclides, doctus vir, auditor et dis- | |
| cipulus Platonis, visam esse videre in somnis simu- | |
| lacra deorum, quae ipsa domi consecravisset; ex iis | |
| Mercurium e patera, quam dextera manu teneret, san- | 5 |
| guinem visum esse fundere; qui cum terram attigis- | |
| set, refervescere videretur sic, ut tota domus sanguine | |
| redundaret. Quod matris somnium inmanis filii cru- | |
| delitas conprobavit. Quid ego, quae magi Cyro illi | |
| principi interpretati sint, ex Dinonis Persicis profe- | 10 |
| ram? Nam cum dormienti ei sol ad pedes visus esset, | |
| ter eum scribit frustra adpetivisse manibus, cum se | |
| convolvens sol elaberetur et abiret; ei magos dixisse, | |
| quod genus sapientium et doctorum habebatur in Per- | |
| sis, ex triplici adpetitione solis triginta annos Cyrum | 15 |
| regnaturum esse portendi. Quod ita contigit; nam | |
| ad septuagesimum pervenit, cum quadraginta natus | |
| annos regnare coepisset. Est profecto quiddam etiam | 47.1 |
| in barbaris gentibus praesentiens atque divinans, si- | |
| quidem ad mortem proficiscens Callanus Indus, cum | |
| inscenderet in rogum ardentem, 'O praeclarum dis- | |
| cessum', inquit, 'e vita, cum, ut Herculi conti- | 5 |
| git, mortali corpore cremato in lucem animus | |
| excesserit!' Cumque Alexander eum rogaret, si quid | |
| vellet, ut diceret, 'Optime', inquit; 'propediem te | |
| videbo'. Quod ita contigit; nam Babylone paucis | |
| post diebus Alexander est mortuus. Discedo parumper | 10 |
| a somniis, ad quae mox revertar. Qua nocte templum | |
| Ephesiae Dianae deflagravit, eadem constat ex Olym- | |
| piade natum esse Alexandrum, atque, ubi lucere coe- | |
| pisset, clamitasse magos pestem ac perniciem Asiae | |
| proxuma nocte natam. Haec de Indis et magis. Re- | 48.1 |
| deamus ad somnia. Hannibalem Coelius scribit, cum | |
| columnam auream, quae esset in fano Iunonis Laci- | |
| niae, auferre vellet dubitaretque, utrum ea solida esset | |
| an extrinsecus inaurata, perterebravisse, cumque so- | 5 |
| lidam invenisset, statuisse tollere; ei secundum quietem | |
| visam esse Iunonem praedicere, ne id faceret, minari- | |
| que, si fecisset, se curaturam, ut eum quoque ocu- | |
| lum, quo bene videret, amitteret, idque ab homine | |
| acuto non esse neglectum; itaque ex eo auro, quod | 10 |
| exterebratum esset, buculam curasse faciendam et eam | |
| in summa columna conlocavisse. Hoc item in Sileni, | 49.1 |
| quem Coelius sequitur, Graeca historia est (is autem | |
| diligentissume res Hannibalis persecutus est): Hanni- | |
| balem, cum cepisset Saguntum, visum esse in somnis | |
| a Iove in deorum concilium vocari; quo cum venisset, | 5 |
| Iovem imperavisse, ut Italiae bellum inferret, ducemque | |
| ei unum e concilio datum, quo illum utentem cum | |
| exercitu progredi coepisse; tum ei ducem illum prae- | |
| cepisse, ne respiceret; illum autem id diutius facere | |
| non potuisse elatumque cupiditate respexisse; tum | 10 |
| visam beluam vastam et immanem circumplicatam | |
| serpentibus, quacumque incederet, omnia arbusta, vir- | |
| gulta, tecta pervertere, et eum admiratum quaesisse | |
| de deo, quodnam illud esset tale monstrum; et deum | |
| respondisse vastitatem esse Italiae praecepisseque, ut | 15 |
| pergeret protinus, quid retro atque a tergo fieret, ne | |
| laboraret. Apud Agathoclem scriptum in historia est | 50.1 |
| Hamilcarem Karthaginiensem, cum oppugnaret Syra- | |
| cusas, visum esse audire vocem, se postridie cenatu- | |
| rum Syracusis; cum autem is dies inluxisset, magnam | |
| seditionem in castris eius inter Poenos et Siculos mi- | 5 |
| lites esse factam; quod cum sensissent Syracusani, | |
| inproviso eos in castra inrupisse, Hamilcaremque ab | |
| iis vivum esse sublatum. Ita res somnium conpro- | |
| bavit. Plena exemplorum est historia, tum referta | |
| vita communis. At vero P. Decius ille Q. F., qui pri- | 51.1 |
| mus e Deciis consul fuit, cum esset tribunus militum | |
| M. Valerio A. Cornelio consulibus a Samnitibusque | |
| premeretur noster exercitus, cum pericula proeliorum | |
| iniret audacius monereturque, ut cautior esset, dixit, | 5 |
| quod extat in annalibus, <se> sibi in somnis visum esse, | |
| cum in mediis hostibus versaretur, occidere cum ma- | |
| xuma gloria. Et tum quidem incolumis exercitum | |
| obsidione liberavit; post triennium autem, cum consul | |
| esset, devovit se et in aciem Latinorum inrupit ar- | 10 |
| matus. Quo eius facto superati sunt et deleti Latini. | |
| Cuius mors ita gloriosa fuit, ut eandem concupisceret | |
| filius. Sed veniamus nunc, si placet, ad somnia phi- | 52.1 |
| losophorum. |